Skip to content

De quibusdam raris libris

Tuesday, 20 October, 2009

Die Lunae post scribendum quod opus erat mihi oeconomiae negotiorum bibliothecam quae Humaniorum Litterarum dicitur adii libros quaestum, et ibi casu inveni inter aliquot subscriptiones libellum quondam a Societate Studiorum Classicorum Iaponiae editum, quod mirabile mihi videbatur, quia non multi hanc linguam Hispaniae sciunt, et maxime si liber est rerum latinarum.

Haec omnia symbola simmiliores sunt sinicis, sed quoque legitur Nipon… Et parte posteriore legitur informatio domus editricis, titulus voluminis, etc. (Multo non legere possum, sed infra scriptum est ”Societas Classica Iaponica”, et supra: Acta Studiorum Classicorum)

Etiam repperi librum grammaticae insolitae linguae ugariticae (!?) sed nunc tempus non habeo, post plura scribam huius libri rarissimi.

Datum Puteoli Alarconensi a.d. XIII Kalendas Novembres

Advertisements
Commentaria leave one →
  1. Wednesday, 21 October, 2009 6:47 am

    Irisatus Aluano optimo spdRevera rarissima sunt acta, quae apud nos enim saltem in bibliothecis universitatum inveniri posunt! Inscriptio explanatur hoc modo (opto, ut ideogrammata comptatro tuo recte monstrentur);西洋 seiyou occidentalis古典 koten classicus学 gaku disciplina研究 kenkyuu studiumAt mihi confitendum est numquam haec acta academica legisse, quoniam legere excerpta operum notorum mihi satis erat ac est…Sodales Societis hujus circiter 600 numerantur, qui omnes ad disciplinam hanc incumbunt. Itaque et in hac terra ab Europa remotissima Latinitas floret!Exempli gratia, in conventu mense Junii habito, quidam magister M.Sano nomine universitatis Kyotensis exposuit de ludo gladiatorio venerationeque impperatoris in Hispania. Ecce excerptum in Japonica (vide partem alteram):http://www.bun.kyoto-u.ac.jp/classics/CSJ/am&sum/sum60.pdfValeas!

  2. Wednesday, 21 October, 2009 6:50 am

    emendatio:Sodales Societis hujus > Sodales Societatis hujus

  3. Thursday, 22 October, 2009 10:27 am

    Salve, Irisate!Gratias ago pro informationibus huius societatis. Etiam mihi confitendum est nunquam haec acta legisse…immo iaponica mea dum pessima est! At symbola kanjium (equidem nescio declinationem huius verbi) rectissime mostrantur.Etiam atque etiam valeas, Irisate!

Leave a Reply

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

You are commenting using your WordPress.com account. Log Out / Change )

Twitter picture

You are commenting using your Twitter account. Log Out / Change )

Facebook photo

You are commenting using your Facebook account. Log Out / Change )

Google+ photo

You are commenting using your Google+ account. Log Out / Change )

Connecting to %s

%d bloggers like this: