Skip to content

De monte Escurialis.

Wednesday, 4 November, 2009

Post morbum meum hebdomadis inferioris, denuo apud hoc scriptorium meum adsum. Nunc narrabo vobis quomodo aegrotavi.

Cum die sabato in Sanctum Laurentium Escurialis iisem cum aliquot amicis amicum alterum nostrum visum (qui artem medicinae ibi studet) apud domum suam. Ibi paulum essemus, bibimus et multum locuti sumus, quoniam saepe non eum nunc videmus ob probationes omnes universitatis.

Ita, paene quinque minuti ante horam decimam dixi: Heu, amice! Nonne dixisti ultimum hamaxostichum ab Escuriale ad 22:15 exire Matritum? Longum erit iter nostrum usque ad stationem nisi nunc ambulare incipimus. Sed nemo me audire volebat. Sic, rursus ad horam decimam denuo dixi ”Nos etiamnunc adsumus, in Matritum ire oportet” Amicis meis stupentibus, exclamaverunt: Ah!!Sed aspice horologium!! Num tam tarde est!?

Opus fuit nobis currere ”magnis itineribus” secundo monte 20 minutos…

Tandem fessissimi ad hamaxostichum intravimus, sed ille non nos reliquit! Fortasse frigor sudorem frigidum mutavit et sic salus mea affecta est…

Utinam cum Escurialem redeam plus temporis habeam!!!

Datum Puteoli Alarconensi pridie nonas Novembres.
ポスエルアラルコン。今日は水曜日四日十一月

PD: adhuc scribere debeo acta super libro rarissimo grammaticae linguae ugariticae!!

Advertisements
Commentaria leave one →
  1. Thursday, 12 November, 2009 10:04 am

    Veniam tibi peto, quod tam sero respondeam. Tua scripta japonica certe legi! Quam brevi tempore recteque usus eras programmate ideogrammatorum scribendorum IME, quod et nos omnes cotidie valde sollicitat!Exempli gratia, ecce conversio in ideogrammata errata jocosaque verbi さつまいも quam in cyberdiario cujusdam oeconomistae inveni. 殺魔芋(necans diabolica batatas) at recte薩摩芋 (Satsumae batatas)Satsuma est regio in parte meridionalis Japoniae sita, quae aetate nostra Kagoshima appellatur.http://ja.wikipedia.org/wiki/%E3%82%B5%E3%83%84%E3%83%9E%E3%82%A4%E3%83%A2http://d.hatena.ne.jp/koiti_yano/20091104

  2. Thursday, 12 November, 2009 10:32 am

    Gratias complures tibi ago, Irisate.Ita datum cyberdiarii mei delevi, quoniam putavi ''In dubio, pro latino'' sicut oraret proverbium iuridicum latinum.Magnum risi ob exemplum tuum symbolorum erratorum. Saepe nobis dificillima videntur hae omnia ideogrammata ob diversas lecturas eorum…Ita, ad mensam meam celeriter peto, nam opus mihi est studere Theoriam Ludorum oeconomiae.Valeas optime, Irisate!

  3. Thursday, 12 November, 2009 1:02 pm

    pd: Veniam petere tibi opus non erat, Irisate 😀

Leave a Reply

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

You are commenting using your WordPress.com account. Log Out / Change )

Twitter picture

You are commenting using your Twitter account. Log Out / Change )

Facebook photo

You are commenting using your Facebook account. Log Out / Change )

Google+ photo

You are commenting using your Google+ account. Log Out / Change )

Connecting to %s

%d bloggers like this: