Skip to content

De viris Illustribus pars I Gugliermus Leibnitius

Tuesday, 1 December, 2009
Saepe miror homines illustres qui multas disciplinas didicerunt ceterisque hominibus prudentiam et culturam afferentes. Praecipue istos qui paene sine bibliothecis, mediis communicationis neque interrete vixere.
Ita, hic scribam commentarios vitarum eorum qui mihi maxime me delectant.
Loquar hodie Godefridi Guilielmi Leibnitii. Iste homo fuit polytechnus.

Guilielmus Leibnitius

Godefridus Guilielmus Leibnitius natus est Lipsiae anno D. 1646, filius Friderici Leibnitii (quis erat magister philosophiae moralis Universitatis Lipsiae) et Catalinae Schmuck. Pater eius mortuus est cum Leibnitius VI annos natus fuisset. Bibliotheca patris clausa est, et modo aperta parvo puero post annos tres, namque familia istos libros non bonos ei fuisse putabant. Ita, is legere libros philosophiae, linguae latinae coepit.

Post studia eius iuris, legatus et iurisconsultus regnorum germanicorum fuit. Propter itinera in Lutetiam (1672-76) novit alteros scientificos francogallicos Academiae Francogallicae Scientiarum, unde post Londinium petivit ad Newtonum alterosque, ut Napierum, Boyle, Hooke,etc Academiae Regiae.

Magna pugna fuit inter Newtonum et Leibnitium, etenim uterque scientificus Calculum infinitesimalem invenit, quisque sibi reclamans primam inventionem. Opus fuit etiam Leibnitio monstrare machinam calculantem coram scientificis Academiae Regiae et eam amplificare. (Saepe Leibnitius ut inventor primae machinae calculantis habetur).

Homo infatigabilis, condidi acta diversa rerum scientiae, ut Acta Eruditorum, quibus multae diversae res mathematicarum explicabantur; litteras scripsit non modo sapientibus europaeis, sed quoque comibus, regibus…fratribusque Societatis Jesus, qui Sinae in missione praefecti erant.

A quibusdam fratribus jesuitis, litteras accepit symbola philosophiam naturalem Sericae explicantes, quas in theoriam numerorum binariorum retulit, ut in imaginibus videri potest.

Imago libri ”I Ching” quo symbola ”binaria” continentur.

Ecce relatio symbolorum in numeros binarios.

Denique, iste illustrissimus vir germanicus obiit post longam vitam inventorum scribendique Hanoveriae, anno 1716.

Datum Puteolo Alarconensi Kal. Dec. a.D. MMIX

Advertisements
Commentaria leave one →
  1. Paulus Villaoslada permalink
    Thursday, 11 November, 2010 5:47 pm

    Gratulor tibi, optime Alvare, quod tantos homines tuo in commentario interretiali agites. Quod autem ad verbum Anglicum attinet, Latine ab Graeco sermone teste Erasmo polythecnus dici potest.

Trackbacks

  1. De aliquibus hominibus Illustribus. Pars III. Iohannes Marianæ « PRVDENTIA•ET•CVLTVRA

Leave a Reply

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

You are commenting using your WordPress.com account. Log Out / Change )

Twitter picture

You are commenting using your Twitter account. Log Out / Change )

Facebook photo

You are commenting using your Facebook account. Log Out / Change )

Google+ photo

You are commenting using your Google+ account. Log Out / Change )

Connecting to %s

%d bloggers like this: