Skip to content

De Viris Illustribus. Pars II Johannis Caramuelis Lobkowitz

Tuesday, 8 December, 2009
Johannis Caramuelis Lobkowitz Matriti natus anno 1606; philosophus, monachus ordinis Cisterciensis, logicus hispanus.

Johannis Caramuelis

Filius fuit Laurentii Caramuelis (Luxemburgensis) et Caterina Frisiae (Bohemiae). Cum puer XII annos natus fuisset iam tabulas astronomicas ille componere dicitur. Studuit Litterae et Philosophiae universitate Complutensi (quae tunc praeclarissima inter pleraeque habebatur). Post studia Philosophiae coepit in Gallaecia, et Teologiae in Vallisoleto.

Amans linguarum, plusquam XX iste loqui dicitur, et abbas fuit ordinis eius in Scotia (in Melrose) et in Bohemia (Pragae).

Novas theorias probabilitatum explicavit, simul cum frecuentes epistulas scribebat alteris studiosis europaeiis. Haec attentio ad theoriam probabilitatum a disquisitionibus religiosis venit, namque in illo tempore aliquae sectae religiosae christianae possibilitatibus factorum usae sunt ad peccatum moralemque explicandum. Hoc fuit initium posterioris discussionis Blaise Paschalis, qui alteram opinionem habebat super actis hominum moralibus.

Quaerebat linguam universalem, ac multas epistulas scripsit Athanasio Kircherio quibus unus altero theorias suas docebat, ob quam rem quoque istum hominem linguam Sericam studere dicunt.

Scripsit quoque mathemathicarum (invenit formam logarithmorum) astronomiae, et architecturae (ut in libro eius ”Architectura civil, recta y oblicua…”) et primum librum hispanum de Arte Typographica.

Episcopus fuit nonnullarum urbium ut Campagnae, Königgrätz, Hydrunti, et Vigebani, ubi mortuus est anno 1682, 76 annos natus.

Datum Puteolo Alarconensi a.d. V Idus Decembris a.D. MMIX

Advertisements
Commentaria leave one →
  1. Sunday, 13 December, 2009 8:26 am

    >illo tempore aliquae sectae religiosae christianae possibilitatibus factorum usae sunt ad peccatum moralemque explicandum.Mihi valde cordi est id, quod in theologia probabilitate usi fuerint, namque hic modus cogitandi multum differt a Praedestinatione, quam secundum omnia, ut mihi videtur, certa habentur. At mihi confitendum est de Christianiate non multa scire.Ut valeas!

Trackbacks

  1. De aliquibus hominibus Illustribus. Pars III. Iohannes Marianæ « PRVDENTIA•ET•CVLTVRA
  2. De Itineribus « PRVDENTIA•ET•CVLTVRA

Leave a Reply

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

You are commenting using your WordPress.com account. Log Out / Change )

Twitter picture

You are commenting using your Twitter account. Log Out / Change )

Facebook photo

You are commenting using your Facebook account. Log Out / Change )

Google+ photo

You are commenting using your Google+ account. Log Out / Change )

Connecting to %s

%d bloggers like this: