Skip to content

De arte Oratoriae

Friday, 18 December, 2009

Hesterno die conventulus nostrae Gregis Oratoriae Universitatis fuit. Menses post duos sine nuntiis magistrorum, ii denique epistulam electronicam scripserunt a nobis die Iovis (heri) venire petentes.

Illic nobis res diversas oratoriae docent, quomodo argumenta scribere et qualia, quomodo argumenta adversariorum minima facere et verba coram aliis personis habere. Etiam diversa certamina facimus, quibus utimur ad meliores facendas habilitates.

Certaminibus alumni quaterni in greges dividuntur. Posthac nobis papyrus datus est quo scriptum est thema discussionum. Anno praeterito erat ”An media communicationis quarta potestas sint?”. Deinde duas septimanas informationem quaeremus et argumenta favorabilia et negativa, nam in principio cuiusque certaminis inter duos papyros qui positiones (positio favorabilis, positio negativa) continent eligere opportet.

Discussio sic est: Primo, orator gregis favorabilis expositionemve introductionem ad thematin dicit, et post orator alterius. Posthac sunt partes verae discussionis, quibus argumenta includuntur mutantibus oratoribus in pallaestra. Postremo ultimus orator exit in scaena conclusionem declamans cuiusque factionis.

Dum factiones ex aula exeunt, tres iudices valorant argumenta, gestus, expressionem colloquentium, et dirimunt. Finitis deliberationibus, alumni convocantur, iudicantur et certiores facti sunt de erroribus suis.

Datum Puteolo Alarconensi a.d. XV Kal. Ian.

Advertisements
No comments yet

Leave a Reply

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

You are commenting using your WordPress.com account. Log Out / Change )

Twitter picture

You are commenting using your Twitter account. Log Out / Change )

Facebook photo

You are commenting using your Facebook account. Log Out / Change )

Google+ photo

You are commenting using your Google+ account. Log Out / Change )

Connecting to %s

%d bloggers like this: