Skip to content

Schweigt stille, plaudert nicht!

Sunday, 17 Januarius, 2010

Nuper Cantatas Iohannis Sebastiani Bach in programmate musicali quo utor nomine Spotify quaerendas, quandam inveni cui titulus erat ”Schweigt stille, plaudert nicht!” (Tacete, nolite loqui!) atque subtitulus ”Kaffeekantate”.

Saepe putamus Iohannem tantum optimum compositorem severissimarum fugarum atque organistam fuisse, omnia in seria convertisse, et musicam solemnem composuisse. Non haec modo, sed etiam sese vim comicam habere quoque demonstravit.

Versibus carminis fabula narratur de puella quae caffeum valde diligit, cui pater monet ne plus huius potionis bibat, ut se coniungere possit. Puella recusat caffeum deserere, dicens potionem dulciorem mille basiorum et vino ”moscatel” esse. Pater puellam vestimenta emere et finistra videre prohibet, sed puella respondet ista quam sine caffeo esse malle. Postremo pater abit in maritum quaerendum quem filiolam suam amet quamvis caffeum bibat.

Scilicet istum opus musicale primo actum est in Taberna Caffetaria Zimmerman, Lipsiae, ubi multi una cum Iohannis saepe conveniebant caffeum bibitum.

Filia dicit carmine ”O quam dulce caffeum sit”. Mihi cum ea convenit.

Datum Puteolo Alarconensi a.d. XVI. Kal. Feb. MMX

Advertisements

Leave a Reply

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

You are commenting using your WordPress.com account. Log Out / Change )

Twitter picture

You are commenting using your Twitter account. Log Out / Change )

Facebook photo

You are commenting using your Facebook account. Log Out / Change )

Google+ photo

You are commenting using your Google+ account. Log Out / Change )

Connecting to %s

%d bloggers like this: