Skip to content

De linguae latinae scientia in iure

Sunday, 28 March, 2010
In ludo ubi iuri studemus, multae sententiae et proverbia linguae latinae sunt. Innegabilis est influentia iuris romani in iure nostro. Sed, valde miratus sum nam, etsi multa latine dicuntur, velut principia, etc, magistri ipsi linguam iuris ignorant.

Ignorantia linguae latinae discipulorum scientiam peiorem iuris facit, nam non modo sunt verba sine sensu, sed formulae latinae plenae significationis sunt eis qui ius discere velint.

Ita, multi discipuli qui latine nesciunt (in ludo meo modo alter quam paululum latinae scit) tamquam oves modo formulas sine significatione declamant.

At non modo isti, sed magistri quoque, quotiescumque principia vel significationes principiorum vel etimologias explicare debeant, saepe nesciunt quid dicant, et rarissima dicunt propter linguae latinae
ignorantiam.

Recognosco melius scientiam iuris quam scientiam latinae habere esse, sed quoque recognosco ista omnia non una alteram excipere. Si latine scias, melius ius docebis, sin minime maribus ignorantiae!

Ah… Si Cato noster severissimus apud nos fuisset…!

Datum Puteolo Alarconensi a.d. V Kal. Apr. MMX

Advertisements
No comments yet

Leave a Reply

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

You are commenting using your WordPress.com account. Log Out / Change )

Twitter picture

You are commenting using your Twitter account. Log Out / Change )

Facebook photo

You are commenting using your Facebook account. Log Out / Change )

Google+ photo

You are commenting using your Google+ account. Log Out / Change )

Connecting to %s

%d bloggers like this: