Skip to content

De initio vacationum

Saturday, 3 Julius, 2010

Hodie initium temporis vacationis mihi incipit. Et hodie primum in conventum Circuli Latini Matritensis petivi, ubi Paulum, Xaverium, Guiliermumque reperi.

Valde mihi placuit, ut iam dixi, nam raro fit ut apud linguae latinae colentes de oeconomia loquatur…et non solum istud, sed quoque de educatione, de scientia linguae latinae, &c.

Paulus otulit quoque excerptum operæ qua Consalvus Bercensis noster usus est ad Miracula Nostra Domina (Milagros de Nuestra Señora) scribenda, quod legimus ”Fons Latina de  «El Mercader Fiado»”, et quod in blogo inscribam.

Quoque locuti sumus, ut in ludis linguarum hodiernarum quibus thema proponitur de eodem loquitur. Nobis fuit thema ”Estne edendum domi an foris”? Denique omnes quasi in ipsas sententias convenimus, videlicet, si amans es rei coquinariae, fortasse malis domi esse, et cibum tuum proprium parare; similiter, quoque varietas ciborum minus domi esse potest (nisi verum coquus es!), et sane plus pecuniæ foris esse quam domi poscit.

Utcumque sit, necessarium est et domi et foris esse, ne «insocialis» aliquis videatur.

Et, ut primus conventus meus, primum coram aliis latine locutus sum…valde miror quod tam ”bene” latine loqui possim, ego qui antea numquam locutus eram aliis coram latinistis…

Fateor me conceptionem differentem Deversorii Studentium (Residencia de Estudiantes) Matriti habuisse, nam quamquam frontispicium latericium iam noveram propter imagines photographicas, nesciebam ædificium illud tam hodiernum intus esse…

Quoque, hodie apud Clivum Moyanum, ubi librorum tabernae sunt antiquorum (novorumque) librum Iuris Privati Romani anni 1989 inveni, atque compilationem Institutionum Iustiniani anni 1895 in latine et hispanice. Iam lectura aestivalis ac levis est mihi.

Sic, novis cum libris articula optima paratura sunt.

Valeatis optime!

Advertisements
One Comment leave one →
  1. Sunday, 4 Julius, 2010 2:42 am

    Cum rogetur utrum domi an foris sit edendum, ego, si licuerit mihi sententiam meam dare, dicam nos utroque in loco debere edere: nam ita placet lucubrationes domi coquere ut apud alios pauca verba in lucem edere. Maxime autem arridet epulas ab aliis paratas legendo devorare, quod semper peto fercula nova et mihi ignota quae ab aliis excogitantur.

    Gaudeo te facultate iam frui apud amicos sermocinandi, quippe quod sit bonum emolumentum non solum ad linguae naturam discendam sed etiam ad voluptatem e studiis percipiendam. Spero etiam facilius iucundiusque fore tibi symbolas de iure Romano parare, cum possis de studiis Latine cum amicis disserere. Bene vertant tibi tua et colloquia et scripta!

Leave a Reply

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

You are commenting using your WordPress.com account. Log Out / Change )

Twitter picture

You are commenting using your Twitter account. Log Out / Change )

Facebook photo

You are commenting using your Facebook account. Log Out / Change )

Google+ photo

You are commenting using your Google+ account. Log Out / Change )

Connecting to %s

%d bloggers like this: