Skip to content

Fons Latina «El Mercader Fiado» XXIII

Sunday, 4 Julius, 2010

Ecce vinculum ad versionem hispanam Miraculi Nostrae Dominae Consalvi Bercensis. Valde miratus sum quod, scriptor remotissimus iste monachus noster, a fontibus latinis biberet ad istam magnam operam castellanice scribendam…

De quadam ymagine Domini nostri Ihesu Christi, que testimoium perhibuit cuidam christiano.


Fuit quidam religiosus Leodicensis eclesie archidiaconus, qui oracionis studio, sanctorum locorum visendorum gracia multa peragens loca Bizanteam tandem devenit ad urbem. Ubi cum ecclesiam subintraret quandam vota inibi precum Domino redditurus, tanto eam tripudiancium strepitu, exultancium plausu, cymbala citharasve tangencium pulsu, omnisque denique generis musicorum instrumentorum sonitu resultantem invenit, ut non tam studiose orancium quam domus esse ioculatorie videretur ludencium. Miratus igitur rei tante novitatem, grecorum quendam linguam latinam minus intelligentem latine alloquitur, novitatis huius causam curiose sciscitatur. At ille paucis: ”Testimonium-inquit-testimonium”. Archidiaconus, quid diceret, non intelligens, alium quendam celerius adit, rei eiusdem causas requirit. Ille autem linguam plene latinam intelligens hanc illi stupenti narracionem evolvere cepit.

Fuit civium quidam, qui nominis sui faman volens extendere, largas quas habebat opes largos in sumptus expendere cepit. Verum Postremo magnitudine sumptuum magnitudinem superans opum largiendis defecit opibus, cum ei largiendi non deficeret animus. Sumpto igitur ab amicis mutuo ere alieno multo nomen quod sibi confecerat propria largiendo, retinere conatur aliena expendendo. Sed cum omnino, quod mutuo acceperat, iam et ipsum ei deficeret nece iam, a quo mutuaretur amicum immo christianum invenire valeret, iudeum quendam perdivitem adiit et, ut ei aliqua mutuo daret, obnixe oravit. At ille: ”Faciam -inquit. certe condignum non habeo, sed quicquid mihi prestiteris, me tibi redditurum die constituto verissime spondeo.” At ille: ”Sine vade nihil omnino tibi prestare volo, quia falli aliter timeo” Ille autem: ”Ihesum -ait- Christum, quem colo, pro vade accipere?” At ille: ”Ihesum -ait- Christum deum esse non credo sed quia hominem eum iustum et prophetam fuisse non dubito; hunc mihi si pro vade dederis, indubitanter accipio.” Ille ergo: ”Eamus igitur ad eclesiam in honore illius sancte Dei Genitricis constructam et, quia Ihesum Christum ipsum presentem tibi pro vade tradere nequeo, ipsius ymaginem vice illius, immo ipsum ser ymaginem suam tibi vadem et pro me fideiussorem tribuo. Quod si diem a te constitutum ipse preteriero, servus certe tuus in posterum fiam ; nichilominus tamne tibi peccuniam post terminum reddam.” At ille: ”Fiat -inquit. ut dicis. Precede, sequor, quo vadis.” Ambo igitur pariter amborumque amici ad hanc convenientes ecclesiam astiterunt sancte Dei genitricis venerande ymagini Filii sui ipsam venerandam ymaginem in gremio suo tenenti, Manum ergo ipsius ymaginis christianus tenens et ipsam pariter tenendam iudeo illi tradens vadem pro pecunia dedit ac deinde, genu coram ymagine humiliter flexo, cunctis pariter audientibus et huic pacto consencientibus infit; ”Domine Ihesu Christe, cuius ymaginem pro peccunia ista tradidi vadem quemque pro me huic iudeo fideiussorem tradidi, te suppliciter oro et exoro, ut, si casu prepeditus aliquo peccuniam istam die constituto reddere huic ipse nequivero tibique ipsi tradidero, tu eam pro me redde, quomodo tibi placuerit magis vel ordine” Tanto itaque vade tantoque fideiussore dato et accepto iudeus cum christiano a templo discedit, domum vadit, peccunie, quantum postulat, christiano tradidit, reddende diem constituit illi.

Quid plura? Christianus accepta peccunia variam antecâ comparat, navem, navigaturus parat, merce multiplici onerat, paratam ascedit, vela ventis committit, varia per equora fertur, barbaras adusque naciones prospero cursu longe a Bizantea effertur. Venditis igitur suis mercimoniis, ditatur mercibus novis, naves multiplicat, mercibus peregrinis onustat. Dies transeunt plurimi, dies per singulos negocia meditatur, dies peccunie reddende memoria elabitur. Verum cum iam nisi unus dies superesset solus, repente in memoria venit, quia postera lux dies esset termini iudeo constituti. Haut mora stupore perculsus terre collabitur, exanimis fere pro eo quod acciderat redditur. Concurrunt famuli, contristantur cuncti, causas doloris requirunt, responsum nullum accipiunt. Tandem velut a morte resurgens sensum recipit, meditatur quid agat; fit incertus quid faciat. Videt diem reddendi debiti prope instare, videt locum eiusdem reddendi valdeque longe distare. Ad se tamen postremo reversus ait: ”Quid inania meditaris? Nonne Dominum tuum Ihesum Christum pro te fideiussorem dedisti? Ipsi ergo peccuniam trade et, ut eam tuo creditori restituat, quomodo velit committe.” Confestim igitur scrinium fieri fecit, peccuniam iudeo debitam iusto pondere appensam includit, mari et ei, qui mare et aridam fecit, gubernandam committit. Mirum dictu, sed Deo nichil difficile factu. Nocte enim sub una per multa equoris spacia scrinium Bizantee allabitur urbi, iudei supra mare habitantis mane inter undas astitit domui. Qua videlicet domo mane mancipium fortuitu egressum mare adtendit, scrinium inter undas conspicit, manu adtingere nititur, sed eius manu scrinium ipsum subtrahere sibi videtur. Mancipium ergo domum recurrit, domino narrat intus quid foris viderit. Adest et ipse iudeus. Littoreis inhiat fluctibus, seriniium conspectum manu protenta arripuit, secum domum delatum aperit, vacuatum peccunia lecto suo subponit. Post aliquantulum vero temporis christianus peracto negocio Bizanteam hanc ad urbem revertitur, ei ad amicis peracto negocio Bizanteam hanc ad urbem revertitur, ei ad amicis civibusque magna cum exultacione occurritur. Audiens iudeus quia is cui suam prestiterat peccuniam, regressus fuerat et quia Deo sibi favente peregrinis eam mercibus admodum multiplicaverat, more impaciens ad eum accessit et premissis gratulabundis aliquibus verbis improperando subintulit dicens. ”O -inquit- christiani o veraces christiani.” Ille autem: ”Cur -ait- ista prosequeris?” ”Quia -inquit ille- peccuniam mutuo a me accepisti et eam die constituto mihi minime reddidisti.” ”Omne -ait ille- quod mihi prestiteras, tibi iam reddidi nec quicquam iam debeo” At ille: ”Habeo -inquit- ego testes multos prestite peccunie, tu vero nullum reddite.” Ille autem: ”Ipsum -ait- habeo testem, quem et fideiussorem cuius tu ipse testimonio agnoscere poteris, quia prestitum tibi omne iam reddidi, Mecum ergo venit et eius ipse testimonium audi.” Abo itaque pariter ad eclesiam adeunt Nostri Salvatoris magni cum multis adsistunt. Christianus ergo: ”Domine -inquit- Ihesu Christe, servum tuum nunc exaudi et, sicut Dei et hominis verus es filius, testimonium perhibe veritati, utrum videlicet huic iudeo reddiderim, quicquid mihi prestiterat.” His ille perorratis, voce absoluta audientibus cunctis, mirabile dictu, ymago respondit: ”Testimonium -inquit. tibi perhibeo, quia prestitum omne illi reddidisti die constituto, his indiciis, quia scrinium, quo peccunia fuerat clausa, ipsius iacet sub lecto.” Audit iudeus et stupet, signa recognoscit et horret. Quid plura? Judaicum errorem agnoscit. Fidei christiana cum omni domo sua colla submittit. Propter testimonium ergo Salvatoris christiano adtestantis martirium, .i. testimonium, dicitur tam ecclesia quam huius diei sollempnitas. et hoc est maxima huius tante leticie causa. Tanta itaque miraculo greci illius narracione archidiaconus agnito, in laudem prorumpit Salvatoris nullum in se sperantem deserentis, omnibus suam sanctam Genitricem vere colentibus subvenientis.

Advertisements
No comments yet

Leave a Reply

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

You are commenting using your WordPress.com account. Log Out / Change )

Twitter picture

You are commenting using your Twitter account. Log Out / Change )

Facebook photo

You are commenting using your Facebook account. Log Out / Change )

Google+ photo

You are commenting using your Google+ account. Log Out / Change )

Connecting to %s

%d bloggers like this: