Skip to content

Quod latine dictum est, profundum videtur

Sunday, 4 Julius, 2010

Heri, in coetu Circuli Latini Matritensis, unum thematum fuit inter nos scientia linguae latinae mundo hodierno. Videlicet, multi sunt homines quibus lingua latina tantum lingua veterrima est temporum remotissimorum a qua nihil bonum vel utile obtineri potest.

Attat, iam olim Germania sæculi XIX, Otto von Bismarck ipse timebat et docentiam linguae latinae in scholis, tamquam in Imperio, propter lecturas classicorum in Gymnasiis de ideologia republicana multum loquebatur.

Sed, tempora ista iam longissime sunt. Hodie nunc lingua latina paene nisi formulis sententiisve aliquibus tantum servatur foris circulorum latinistarum. Viri politici nostri, quamquam democratiam nobis attulerunt, spatium eius cogitandi minimum etiam est. Si tantum quattuor annos regas, tua non interest quod postea accidat. Viri illi putant sæpe nos modo stultos esse. Si stultus haberis, stultus eris!

Quomodo ignorare influentiam huius linguae, qua pæne tota scientia scripta est? Et non solum lingua scientiæ, sed etiam oeconomiæ (dum ista non res anglorum erat), multarum operarum litteraturæ, religionis Catholica, et iuris…

Ut iam scripseram in aliquibus locis blogi huius, quamquam lingua latina multiplicibus sententiis principiisque iure servatur, discipuli scholaresve nesciunt quod dicant, seu quod verba significent. Qui latine nesciunt fundamenta scientiae iuris ignorant. Non tantum regulas quae sunt apud libros, quas facile omnes discere possunt, sed fundamenta, principia basica iuris. Etenim non sunt verba sine sensu, sed relatio illorum est cum historia longa iam inde a iure romano, a Legibus XII Tabularum, a Senatusconsultis, &c.

At quamobrem sententiae serventur, dum nemo eas intelligit? Facilius mihi videtur scholaribus dicere ”Principio de no juzgar dos veces sobre lo mismo” sermone nostro vulgare quod facilius sine dubio intellegetur quam repetere sine sensu ”Ne bis in idem” , et alia, et alia, et alia…

Responsum est in titulo articuli: QVOD LATINE DICTVM EST, PROFVNDVM VIDETVR.

Advertisements
No comments yet

Leave a Reply

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

You are commenting using your WordPress.com account. Log Out / Change )

Twitter picture

You are commenting using your Twitter account. Log Out / Change )

Facebook photo

You are commenting using your Facebook account. Log Out / Change )

Google+ photo

You are commenting using your Google+ account. Log Out / Change )

Connecting to %s

%d bloggers like this: