Skip to content

De viris Illustribus. Pars III. Iohannes Marianæ

Sunday, 11 Julius, 2010

Pater Iohannis Marianæ (1536-1624)

Post antiqua scripta mea super Guiglielmi Leibnitii Iohannisque Caramuelis, denuo pergam istas series Hominum Illustrorum.(Antea Leibnitius atque Caramuelis fuerunt)

Pater Iohannis Marianæ S.I. natus est Talaveræ Reginæ (Toleti) anno 1536 ab origine humili et a patre sacerdote eiusdem urbis, ob quam rem sæpe ludibria in vita passus est. Compluti ille Humaniora Theologiamque didicit, etenim illo tempore locus plenus humanismi erat. Iohannis adulescens XVII annos natus in Societatem Iesus introivit ad Ministerium facendum, et monachum deveniendum. Studia apud Societatem coepit in Simancas, provinciæ Vallisoleti, atque finit Romæ, ubi magister Collegio Iesuitarum præfectus est, inde Siciliam postea petivit, dein Lutetiam, ubi gradum Doctoris Theologiæ accepit et ubi Theologiam docuit multos scholares ludis eius convocans disputando de Thoma Aquinate.

Post parva itinera in Flandriam, prae salute infirma sese in Hispaniam pervenire a præfectis ordinis poposcit, unde denuo Toletum petivit, acta super Biblia Poliglota Complutensi, cuius illo tempore editio parabatur Coloniæ Claudiæ scribens. Propter hoc, reputatio sua in circulis Ordinis crevit, et multi alii labores ei dati sunt.

Dum haec accidebant, scripsit ille libros Historiae Hispaniæ, cui titulus origine Historiae de rebus Hispaniae Libri XXX erat, quod ipse in hispanicam vertit nomine Historia General de España.

Scripsit quoque alios libros verbigratia De Rege et Regis Institutione (Toleti, 1599),et importantem De Mutatione Monetæ, quem ipse quoque in hispanicam vertit nomine Tratado y discurso sobre la moneda de vellón que al presente se labra en Castilla y de algunos desórdenes y abusos, tantum pars erat Septem Tractatorum.

Iste liber, De Mutatione Monetæ, maximi momenti est ad intelligendum aliquantulum pensi oeconomici atque historiae posterioris Europæ nostræ. Illo libro, scribit Marianæ de consecuentiis mensurarum oeconomicarum regum (mementote illo tempore et Castellæ et Hispaniæ, et postea in aliis nationibus europaeis propter aurum coloniarum Hispanarum venientem pretia multum crevisse). Ita, secundum Iohannem, propter reductionem proportionis auri nummorum, quae est mos ”señoriaje” nuncupata secundum nomen hispanum et anglicum ”seigniorage” [1], novi nummi creati sunt, valor nummorum decrescens et pretium mercium augens.[2] Sic, inquit, si pretium mercium auget, cives modo pauperiores sunt, et hoc non est nisi furtum maximum contra cives, qui nihil de his vectigaliis dixerunt [3]. Hoc modo, si rex mutat valorem pecuniæ, fur est, atque maximus fur, et necandus est.

Post magnicidium regis Henrici Galliæ, damnatio fuit libris istis memoriæ et omnes Galliæ combusti sunt.

Sæculo XVIII, philosophi Illustrationis Francogallicae cum quærerent principia iuris naturalis quibuscum Rempublicam statuere regemve necare, librum istum Iohannis Marianæ repperuerunt, et, nolite oblivisci imaginis Libertatis a Delacroix pictæ populum francogallicum ducenti nomen fuisse ”Marianne”, quia a libris Marianæ nomen acciperet.

Hoc modo monachus iste, qui in principio putabat optimam esse gubernationem more theocratico ab Ecclesia Catholica sine regibus, tandem cogitationibus suis iuvavit ut Vetus Regimen Europæ finisset.

NOTVLÆ:

[1] Secundum Wikipedia Hispanica: ”Algunos economistas se refieren al señoreaje como un “impuesto de la inflación”, en la medida que los que tienen el dinero en existencia pierden valor dado el incremento del circulante, valor que se traspasa al emisor”. Latine: ”Aliqui oeconomistæ dicunt «señoreaje» vectigalia inflationis esse, nam illi qui pecuniam habent vident quomodo valorem eius decrescit propter incrementum nummorum. Valor iste in emissores vadit.” Definitio encyclopædiæ Anglicæ melior mi videtur, et quoque exemplis munita est.

[2] Ut ipse scripsit “que si baja el dinero del valor legal, suben todas las mercadurías sin remedio, a la misma proporción que abajaron la moneda, y todo se sale a una cuenta”. Latine: ”Si valor pecuniæ minorat, pretium omnium mercium ineluctabiliter augebit, ipsa proportione minorationis valoris pecuniæ: calculus facillimus est.” Quod aliter dici potest, quando valor pecuniæ diminuit ob mutationem quantitatis auri nummorum, effectus est ut vectigaliorum quae videri non possunt, scilicet, MAGNUM FURTUM civibus factum, qui antehac peccuniam eorum servabant. Ita, si rex hoc facens furtum committit, non est rex, sed tyrannus, et NECANDUS EST. Præ cogitationibus istis ille ante Inquisitionem ductus est, sed non iudicatus nam prommisit sese denuo numquam librum suum edere.

[3] Ut ipse scripsit: ”Este arbitrio nuevo de la moneda de vellón, que si se hace sin acuerdo del reino es ilícito y malo, si con él, lo tengo por errado y en muchas maneras perjudicial“. Latine: ”Novus valor ille nummi de vellón (nomine illius nummi),si sine anuentia regni constitutus, non est nisi contra legem et malus; sin anuentia regni constitutus, mendax et perniciosus.” Aliqui oeconomistae aiunt quoque partem illam Domini Quixote a Manica qua Dominus Quixote contra greges ovium impetum facit, non esse nisi simulacrum pugnae contra inflationem potius contra moneda de vellón, nam moneda de vellón, quod nummus velleris significat, et vellus non est nisi lana ovium tonsurata.

     

    Advertisements
    Commentaria leave one →
    1. Monday, 12 Julius, 2010 10:53 am

      Diserta verba de viris illustribus! Potestne fieri ut aliquo in loco retis universalis liber ille De Mutatione Monetae inveniatur? Nam Iohannis verba de valore pecunia diminuto videntur utilissima ad condiciones nunc temporis omnes in gentes irrepentes describendas.

      • Monday, 12 Julius, 2010 1:48 pm

        Fateor memet diu librum quasivisse, ne in librorum antiquorum tabernis quidem… nec editionem in Google Books reperui quærendo, tantum libri Historiæ Hispaniæ huius monachi inveniuntur.

        Scio editionem quandam esse sæculi XIX, sed nescio utrum sit isto sæculo nostro…

        Fortassis Bibliotheca Nationali?

    Trackbacks

    1. De Itineribus « PRVDENTIA•ET•CVLTVRA

    Leave a Reply

    Fill in your details below or click an icon to log in:

    WordPress.com Logo

    You are commenting using your WordPress.com account. Log Out / Change )

    Twitter picture

    You are commenting using your Twitter account. Log Out / Change )

    Facebook photo

    You are commenting using your Facebook account. Log Out / Change )

    Google+ photo

    You are commenting using your Google+ account. Log Out / Change )

    Connecting to %s

    %d bloggers like this: