Skip to content

Numerus stultorum infinitus est.

Tuesday, 13 Julius, 2010

Cum heri domum redissem post in bibliothecam universistatis eundum aliquos libros captum, inveni apud mercatum vici mei inscriptionem quam haud noveram in parietibus esse:

Legitur imagine: EGO HISPANUS IDIOTA SUM

Videtur quod aliqui homines puerive magna stultitia victoriam Hispaniæ celebrantes putavere optimum fuisse scribere sese hispanos esse in parietibus symbolis exornantibus… Putavi ego: Quisnam clamat se hispanum, dum lineas suas exornat symbolis quae a quadam ideologia italica sæculi XX venire habentur? Quisnam dicit se hispanum dum symbolis paganorum atque celtarum quae sol crucifixus (ut multae cruces videlicet in Hibernia vel Anglia mausoleorum vel sepulcrorum) significant scribit?

Etenim nos hispani hoc tantum dicere haud possumus namque nemini sunt regulæ quibus dicere te hispanum esse, te hispanum non esse. Post unionem populorum omnium pæninsulæ, et celtarum, et iberorum, et celtiberorum, (cum differentibus ramis videlicet vettonum, carpetanorum, laietanorum… similiter ad nauseam), dein unio romanorum, qui scilicet non omnes Româ venebant sed omnibus italiæ partibus, aliqui latini, non omnes; dein propter commercium, Phoenicium, Cartaghinensium; dein post mixturam cum populis Galliæ meridionalis Africæ septentrionalis in parte septentrionali meridionalique Hispaniæ, dein post invasiones suevorum in Gallæciam, visigothorum, alanorum, vandalorum (quibus venit nomine Vandalitia, id est, Andalucía); dein maurorum arabicorumve et conversorum eorum et christianorum in fidem mahometanam conversorum, dein francogallicorum peregrinorumque qui Itinere Jacobeo venebant, et mementote uniones regnorum, Legionis in Castellam, Lusitania ex Gallaecia quae pars erat Castellæ, dein Aragoniæ quae in principio tantum erat comitatus venebatque ex Sobrarbe, Ribagorza…dein Navarra quae a Regno Pompaelonis et unione illius cum vasconibus (qui iam olim adesse in pæninsula dicitur!!)…et hic deseram Historiam nam pergit AD NAUSEAM.

Isti hispani qui putant sese tantum hispanos esse a symbolis celtarum…et symbolis ideologiarum alienarum quæ et libertati nostra et hispanis ipsis minantur…(et multi istud ignorant et putant symbolum tantum scopum communistis minantem esse!!!!) non sunt nisi hispani maximâ stultitiâ. Et nomen nostrum ”Hispania” a Phoenicibus venit, et vocabulum ”español” non est nisi verbum quo francogallici meridionales (ut puto, illi ex Languedoc et Provinciâ) illos ultra Pyrinæum viventes designabant…

At iam dixerunt istud antea! ”NVMERVS STVLTORVM INFINITVS EST” !!

Advertisements
Commentaria leave one →
  1. Tuesday, 13 Julius, 2010 10:54 pm

    Numerus stultorum non solum infinitus sed etiam in omnes terras gentesque pariter distributus videtur: nam suspicor eiusdemmodi insaniam in unaquaque terra posse reperiri. Stultitia enim omnium regina aequissima atque iustissima.

Trackbacks

  1. Tweets that mention Numerus stultorum infinitus est. « PRVDENTIA•ET•CVLTVRA -- Topsy.com

Leave a Reply

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

You are commenting using your WordPress.com account. Log Out / Change )

Twitter picture

You are commenting using your Twitter account. Log Out / Change )

Facebook photo

You are commenting using your Facebook account. Log Out / Change )

Google+ photo

You are commenting using your Google+ account. Log Out / Change )

Connecting to %s

%d bloggers like this: