Skip to content

De viris illustribus. Pars IV. Georg Philipp Telemann

Wednesday, 14 Julius, 2010

Georg Philipp Telemann

Georg Philipp Telemann, filius et nepos sacerdotum protestantium, natus est Magdeburgi (Germaniæ) die 14 martii anno 1681.

Puer XII annos natus operam musicalem componere coepisse dicitur, ob quam rem mater eius vidua omnia instrumenta ab ei abstulit, ac eum prohibuit ut studia musicalia pergeret. Ob prohibitionem istam, ille a seipso librisque tantum musicam perdidicit. Similiter, dicunt illum XVII annos natum musicam pro scriptis geographiæ composuisse!

XX annos natus, præ matris insistentiâ Lipsiam profectus est atque ibi iuri studuit. At non diu musica latuit apud scholares, qui papyros musicæ invenerunt, et in Thomaskirche euntes musicis suaserunt ut musicam sodalis modularent. Propter hoc Præfectus urbis eum iussit ut Cantatam componeret semel altera quoque hebdomada.

Pugna fuit inter illum et Kapellmeister (director musicæ ecclesiæ) Kuhnau, qui Telemann denuntiaverat dicens illum tantum «musiculum operæ» nam Telemann illo tempore director erat Theatri Operæ, multis musicis scholaribus præfectus, qui in Theatro modulare quam in Ecclesia malebant. Cum Telemann urbe profectus esset anno 1705, musici negaverunt pergere apud ecclesiam.

Condidit sodalitatem quandam musicalem quoque Lipsiæ, nomine Collegium Musicum, et Acta quibus lectiones musicæ, vel excerpta operum inscribebantur aliquas et in duas tresve editiones, quod hortabatur emptores ut eas emerent, et concertos musicales faciebat in viis urbis ut omnes palam musicam audirent.

Post itinera multa in alias partes Germaniæ et Francogalliæ et munera apud reges, etc, Kapellmeister quinque ecclesiis præfectus est, quibus cantatam hebdomadalem in Missam componere debebat.

Ille, cui multum amabilitatis leporisque erat, amicos multos habebat, in quibus Georg Friderich Handel, et Johannem Sebastianum Bach, quem in Eisenach cognoverat atque cuius filium Carolum Philipp Emmanuel Bach adoptavit, iste tandem Telemann succedens ecclesiis Hamburgensibus post mortem eius.

Mortuo Kapellmeister Kuhnau, Georg una cum aliis V musicis organistisve positionem anterioris magistri postulavit. Quamquam Consilium Urbis ei favebat, eam repudiavit, et, secundus musicus Christophorus Graupner quoque repudiavit, Iohannis Sebastianus præmium positionemque postremo obtinens! Utcumque sit, intelligens Georg concursu isto usus est ad poscendum augmentationem salarii Hamburgi!

In annis 1740-1755 vigor atque numerus compositionum diminuit, et annos XV ille modo libros theoriæ musicalis scripsit.

Academici putant Georg Philipp plus quam 49 Passiones, 18 Oratorios Sacros 3 Oratorios Vernaculos, 1940 Cantatas Sacras et 44 Vernaculas, 600 opera instrumentalia quorum prope 120 concerti, 25 opera theatralia, similiter 120 Oberturæ, 7 Sinfoniæ, divertimenti, Opera a Duobus, a Tribus, a Quattuor, opera Clavichordii, sonatæ, Fugæ, Fantasiæ…etc,etc. Ipse confessus sese nuamquam computasse numerum operum!!!

Tandem iste magnificus compositor* LXXXVI annos natus mortuus est Hamburgi die 25 iunii anno 1767

*Ut videtur, Liber Guinness Mirabilium dicit istum compositorem fecundissimum omnium.

Hic audiri possunt compositiones illius magnifici.

Advertisements

Leave a Reply

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

You are commenting using your WordPress.com account. Log Out / Change )

Twitter picture

You are commenting using your Twitter account. Log Out / Change )

Facebook photo

You are commenting using your Facebook account. Log Out / Change )

Google+ photo

You are commenting using your Google+ account. Log Out / Change )

Connecting to %s

%d bloggers like this: