Skip to content

De nominum incertorum nugis

Saturday, 24 Julius, 2010

Abhinc aliquot diebus forte in Viridiarium Botanicum Matritense cum amicis petivi. Post cervisias et cacchinos cauponarum, (etenim amicos meos prope mensem ob studia mea atque eorum non vidi!) Matritum ambulatum iimus ut maximum solem nostrum potentissimum iulianum patiremur…

Ita, cum millia viatorum prope Museum Prati videremus, Viridiarium Botanicum quod diu non visitaveram, repperimus. Nescientibus quod faceremus, in id intrare institutum est, ubi nobis loquentibus pitaccia (mihi) lepida inveni:

Non venit ab Asia, sed Europa
Nonne facilius est tantum ”Europâ” dicere?

ÆSCVLVS HIPPOCASTANVM
CASTANEA INDIARUM
Venit a Balcaniis. (Hmm… Isti balcanici americani!)

GYMNOCLADVS DIOICA
RAIGON CANADIENSE
Venit a Civitatibus Foederatis Americanis Septentrionalibus
(Sine dubio!)

Eheu, fortassis nobis botanica discenda non est, vel potius geographia!!

Ita! Isto mensis ultimo iulii commentario vos rogo ut valeatis quam optime. Hodie iter meum in Lucentium, ubi oris maritimis, dictione viatorum peregrinorum, sole diuturno et sale maris (!) fruar! Nescio utrum denique Gades eam mense augusto, neque quamdiu, ita forsan denuo scribam hic medio augusto mense. Ut ut, cogito memet aliquantulum scripturum in Tuitere.

Vobis omnibus qui tempore libero fruimini (utinam omnes!) optimum tempus vacans corde meo exopto.

Valete atque etiam valete!

Advertisements
One Comment leave one →
  1. Saturday, 24 Julius, 2010 1:52 pm

    Arbor illa, cui propter ramos foliis privatos nomen “gymnocladi” est impositum, apud nos Coffea Kentukiensis, apud Canadenses Chicot seu arbor mortua vocatur.

Leave a Reply

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

You are commenting using your WordPress.com account. Log Out / Change )

Twitter picture

You are commenting using your Twitter account. Log Out / Change )

Facebook photo

You are commenting using your Facebook account. Log Out / Change )

Google+ photo

You are commenting using your Google+ account. Log Out / Change )

Connecting to %s

%d bloggers like this: