Skip to content

De Blogi Die Anniversario

Saturday, 21 August, 2010

Hodie dies anniversarius est blogi istius. Anno abhinc uno scripsi de oblatione mea blogo meo qui illo tempore in Blogspot erat.

Gratias ago vobis omnibus, lectores lectricesque, qui lectura vestra istum blogum sustinetis. Gratias vobis ago pro suavissimis verbis commentariorum, pro indicationibus, pro criticis. Gratias nam sine vobis, latina hodie peior.

Gratias vobis omnibus qui undique Orbis Totius venitis, et Hispania, Civitatibus Foederatis Americanis, Iaponia… Ut scripta mea intellegere possitis!?

Gratias maximas vobis: Alexandræ, cuius scriptorium semper academico more (!) lucem latinitatis nobis tamquam pharus radians monstrat ex Gadium provinciâ; Irisato et Iacobo Niponico a quibus nuntios frequentissimos accipimus ex Iaponiæ insulis remotissimis quibusque semper fruimur, demonstrantes non tantum latinitatem in Europa manere, sed quoque eodem archipelago vivere; Roderico, optimo latinistæ latine facundissimo a quo notitias Vallisoleti; Nemini cuius blogus floridensis tanta fronde latina ornatus ut indubitate provincia illa ”Florida” nominetur; Ioanni Paulo cuius opera scholaris non flumina sed torrentes operum latinitatis discentes iuvantia; Consalvo illi matritensi qui olim scribebat in Libro Viatico Eudemiæ; vobis quoque membris Circuli Latini Matritensis, Paulo Villaoslada, Guigliermo, Xaverio; et eis qui sine nomine scriptorium visunt. Sine vobis tantum iste locus inanis.

Utinam annos permultos maneat in interrete scriptorium istud, et multa scribam, ita manens latinitas nostrum omnium lingua communis, augeat usus, crescat prestigium!

Etenim nunc tantum est principium itineris, amici. Longus iter latinitatis nos exspectat. Curramus eum!

VIVAT LINGVA LATINA!!

Advertisements
Commentaria leave one →
  1. Saturday, 21 August, 2010 2:33 pm

    Tibi gratulor de die anniversario blogi tui! De variis rebus scribamus in variis terris habitantes, ut Latinitas viva magis magisque florescat et saeculo nostro!

  2. Saturday, 21 August, 2010 5:16 pm

    Magno cum gaudio recordor illlum diem in quo primum in scriptorium meum ingressus es.

    Pulcherrima quidem uerba scripsisti hodie. Imo ex corde gratulor tibi de die anniuersario et consentio et conspiro omnibus cum uotis tuis, optime Aluare.

Leave a Reply

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

You are commenting using your WordPress.com account. Log Out / Change )

Twitter picture

You are commenting using your Twitter account. Log Out / Change )

Facebook photo

You are commenting using your Facebook account. Log Out / Change )

Google+ photo

You are commenting using your Google+ account. Log Out / Change )

Connecting to %s

%d bloggers like this: