Skip to content

De viris illustribus. Pars V. Johannis Sebastianus Bach

Saturday, 25 September, 2010

Johannis Sebastianus Bach enim est sicut deus musicae, quem omnes musici orare deberent, ante onus faciendum. Claudius Debussy

Johannis Sebastianus Bach, natus in Eisenach (Saxoniæ) 21 Martii anno 1685, egregissimus, celeberrimus optimusque musicus, organista atque theoricus musicae, qui ortus est in stirpe musicorum germanorum celeberrima.

Erant enim familiares Bach musicae præpositi in Arnstadt, Eisenach, Ohrdruf, Hamburgo, Luneburgo, Berolino, Schweinfurto, Halla, Dresde, Gotha, Weimar, Iena, Mülhausen, Minden et Lipsia. Ipse Johannis quondam scripsit parvam historiam familias quæ delineavit usque ad maiorem Veit Bach, mortuus anno 1619, qui initium stirpis Bach habetur.

Cum puer X annos natus esset, pater eius Johannes Ambrosius organista in Eisenach mortuus est, anno post mortem matris. Sic Sebastianus et frater Jacobus a fratre maiore Johanne Christophore adoptati sunt in Ohrdruf, unde ad ludos in Lüneburgum petivit XV annos natus.

Anno 1705, in Lubecam (Lübeck) iter fecit ut Buxtehude organistam illo tempore celeberrimum auscultaret et plura disceret. Quamquam pollicitus sese intra mensem denuo in urbem conventurum fuisse, ille menses duos Lubecæ manuit, ob quam rem Praefectura urbis eum punivit.

Dein apud reges et principes manuit musicam scribens usque ad annum 1723 quo ad Lipsiam adiit onus quaerens. Electus tandem enim alii compositores probationes deseruerant, musicae quattuor ecclesiarum atque municipii praepositus est, debebat ergo componere Cantatas quibusque Diei Domini, Passiones Paschales, et alia extra curriculum, tamquam funeralium. De hoc scripsit: Cum sunt plus funera solito, pecunia auget; at cum ventus salutis flat, pecunia diminuit, quapropter anno superiore plus quam C thaleria perdidi! Neque tantum hoc facebat, sed quoque in tabernis cum aliis modulabat!

Homo strictus maxima peritia, pugnae inter eum et praefecturam rectoresque Collegii quam creberrime fiebant. “Oportet” scripsit Praefecturae Municipali “ut numerus musicorum Ecclesiae augeat. Quisque chorus, capere deberet saltem cantores XII, vel potius XVI. Orchestrae esse deberent XVIII vel potius XX. Quid enim habeo?? IV modulatores urbis, III fidicines, et tironem (Modestiae causa non scribam de qualitate scientiave musicali eius)… Quid de cantoribus discipulis? XVII apti; XX non boni; XVII pessimi…

Aedilis quidam responduit post electiones Kapellmeister (Cantor et Director Musicae Ecclesiae, ut dicamus): “Ita, cum nos optimum compositorem Telemann eligere haud potuissemus, opus fuit te mediocrem eligere

Onus linguae latinae docendi saepe reliquit Collegii Musici, et denuo epistulam aediles miserunt: “Magistrum linguae latinae malebamus. Non modulatorem

Praeter pugnas istas, bene vixit Lipsiae, ubi liberos XX docuit (quorum aliquot musici celeberrimi quoque fuerunt!), et mores musicales omnium maiorum, et italicorum (Vivaldi, D. et A. Scarlatti, Albinoni, antiquorum sicut Palestrina, Frescobaldi, et Legrenzi) francogallicorum (Lully, D’Anglebert, et Couperin, cui epistulas misit, tandem conversae in pittacia anforarum!!!) et germanorum (Pachelbel, Froberger, Schütz, Fux, Fischer, Handel) didicit.

Maxime maestus est, cum Handel iter ad patriam fecisset, neque eum auditum petere posset.

Magister mortuus est die 28 Iulii anno 1750, caecatus propter morbum.

Primum Bach erat. Dein, universi ceteri. Paulus Casals

DE THEORIÆ MUSICALIS EXPLICATIONIBUS

Illo in tempore, modus distribuendi notarum gradorumque multum differebat, enim lapsus inter notas non semper aequales erant. Hoc modo, modulatoribus tantum aliquae scalae erant modulatum, nam dispositio notarum non sinebat mutationes tonalitatis facere, ne male audiretur. Peritus quidam nomine Marpurg scripsit de hac methodo: “Opus est tres scalas foedas facere, ut una pulchra sonet

Ob quam rem aliqui magistri musicæ quasivere methodum novam ut omnia melos in omnibus scalis optime sonarent, ut Fischer qui Ariadnam Musicam scripsit aliquot carminibus organi hoc demonstrans.

Eo modo, libris in musicalibus eius Das Wohltemperierte Klavier, Clavicymbalum bene temperatum, 48 fugis praeludiis demonstratur quomodo omnibus in scalis componi posse!

Advertisements
No comments yet

Leave a Reply

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

You are commenting using your WordPress.com account. Log Out / Change )

Twitter picture

You are commenting using your Twitter account. Log Out / Change )

Facebook photo

You are commenting using your Facebook account. Log Out / Change )

Google+ photo

You are commenting using your Google+ account. Log Out / Change )

Connecting to %s

%d bloggers like this: