Skip to content

Textus conventus Circuli Latini Matritensis

Sunday, 10 October, 2010

Post loquendum de situatione linguae latinae in gymnasiis hispanis, et de diversis docendi rationibus libris Orbergianis eiusdem optima methodo, Paulus noster nobis protulit Suetonii quoddam scriptum de horis postremis Neronis principis ut omnes (Paulus, Ioseph, Carolus Atticus, Salvator Concensis et ipse) legeremus, et inter nos latine explicaremus lineolas. Ecce vobis omnibus conferam ut frueremini:

”Nuntiata interim etiam ceterorum exercituum defectione litteras prandenti sibi redditas concerpsit, mensam subvertit, duos scyphos gratissimis usus, quos Homericos a caelatura carminum Homeri vocabat, solo inlisit ac sumpto a Lucusta veneno et in auream pyxidem condito transiit in hortos Servilianos ubi praemissis libertorum fidissimis Ostiam ad classem praeparandam tribunos centurionesque praetorii de fugae societate temptavit.
Sed partim tergiversantibus partim aperte detrectantibus, uno vero etiam proclamante ”Usque adeone mori miserum est?” varie agitavit, Parthosne an Galbam supplex peteret, an atratus prodiret in publicum proque rostris quanta maxima posset miseratione veniam praeteritorum precaretur ac ni flexisset animos, vel Aegypti praefecturam concedi sibi oraret.
Inventus est postea in scrinio eius hac de re sermo formatus; sed deterritum putant ne prius quam in Forum perveniret discerperetur.
Sic cogitatione in posterum diem dilata ad amediam fere noctem excitatus ut comperit stationem militum recessisse, prosiluit e lecto misitque circum amicos, et quia nihil a quoquam renuntiabatur ipse cum paucis hospitia singulorum adiit. Verum clausis omnium foribus, respondente nullo, in cubiculum rediit unde iam et custodes diffugerant, direptis etiam stragulis, amota et pyxide veneni; ac statim Spiculum murmillonem vel quemlibet alium percussorem, cuius manu periret, requisiit, et nemine reperto ”Ergo ego” inquit” nec amicum habeo, nec inimicum?” procurritque, quasi praecipitaturus se in Tiberim.

Sed revocato rursus impetu aliquid secretioribus latebrae ad colligendum animum desideravit, et offerente Phaonte liberto suburbanum suum inter Salariam et Nomentanam viam circa quartum miliarium, ut erat nudo pede atque tunicatus, paenulam obsoleti coloris superinduit adopertoque capite et ante faciem optento sudario equum inscendit, quottuor solis comitantibus, inter quod et Sporus erat.

Statimque tremore terrae et fulgure adverso pavefactus audiit e proximis castris clamorem militum et sibi adversa et Galbae prospera ominantium, etiam ex obviis viatoribus quendam dicentem: ”Hi Neronem persequuntur” alium sciscitantem ”Ecquid in urbe novi de Nerone?” Equo autem ex odore abiecti in via cadaveris consternato detecta facie agnitus est a quodam missicio praetoriano et salutatus.

Ut ad deverticulum ventum est, dimissis equis inter fruticela ac vepres per harundineti semitam aegre nec nisi strata sub pedibus veste ad aversum villae parietem evasit. Ibi hortante eodem Phaonte, ut interim in specum egestae hareanae concederet, negavit se vivum sub terram iturum, ac parumper commoratus, dum clandestinus ad villam instroitus pararetum, aquam ex subiecta lacuna poturus manu hausit et ”Haec est” inquit ”Neronis decocta”.

Dein divolsa sentibus paenula traiectos surculos rasit, atque ita quadripes per angustias effossae cavernae receptus in proximam cellam decubuit super lectum modica culcita, vetere pallio strato, instructum; fameque et iterum siti interpellante panem quidem sordidum oblatum aspernatus est, aquae autem tepidae aliquantum bibit.

Tunc uno quoque hinc inde instante ut quam primum se impendentibus contumeliis eriperet, scrobem coram fieri imperavit dimensus ad corporis sui modulum, componique simul, si qua invenirentur, frustra marmoris et aquam simul ac ligna conferri curando mox cadaver, flens ad singula atque idenidem dictitans: ”Qualis artifex pereo!”
Inter moras perlatos a cursore Phaonti codicillos praeripuit legitque se hostem a senatu iudicatum et quaeri, ut puniatur more maiorum, interrogavitque, quale id genus esset peonae; et cum comperisset nudi hominis cervicem inseri furcae, corpus virgis ad necem caedi, conterritus duos pugiones, quos secum extulerat, arripuis temptataque utriusque acie rursus condidit, causatus nondum adesse fatalem horam.

Ac modo Sporum hortabatur, ut lamentari ac plangere inciperet, modo orabat, ut se aliquis ad mortem capessendam exemplo iuvaret; interdum segnitiem suam his verbis increpabat: ”Vivo deformiter, turpiter, ou prepi Nerwni, ou prepei nefein dei en tois toioutois age egeire seauton”. Iamque equites appropinquabant, quibus praeceptum erat, ut vivum eum adtraherent. Quod ut sensit, trepidanter effatus: ”Ippwn m’ wkupodwn amfi kturosouata ballei” ferrum iugulo adegir iuvante Epaphrodito a libellis.

Semianimisque adhuc irrumpenti centurioni et paenula ad vulnus adposita in auxilium se venisse simulanti non aliud respondit quam ”Sero” et ”Haec est fides”. Atque in ea voce defecit, exstantibs rigentibusque oculis usque ad horrorem formidinemque visentium. Nihil prius aut magis a omitibus exegerat quam ne potestas cuiquam capitis sui fieret, sed ut quoquo modo totus cremaretur. Permisit hoc Icelus, Galbae libertus, non multo ante vinculis exsolutus, in quae primo tumultu coniectus fuerat.”

Ultima verba principis graece sunt quas indoctus ipse graece scribere non audeo. Sine dubio ille Suetonius permaxime diligebat ablativum absolutum…

Vale!

Advertisements
No comments yet

Leave a Reply

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

You are commenting using your WordPress.com account. Log Out / Change )

Twitter picture

You are commenting using your Twitter account. Log Out / Change )

Facebook photo

You are commenting using your Facebook account. Log Out / Change )

Google+ photo

You are commenting using your Google+ account. Log Out / Change )

Connecting to %s

%d bloggers like this: