Skip to content

DE VITIIS HOMINVM

Saturday, 16 October, 2010

«Peras imposuit Iuppiter nobis duas;
propriis repletam vitiis post tergum dedit,
alienis ante pectus suspendit gravem.
Hac re videre nostra mala non possumus,
alii simul delinquunt, censores sumus.»

Verum!

Advertisements
One Comment leave one →
  1. Saturday, 16 October, 2010 11:17 pm

    Idem argumentum apud Catullum quoque legitur:
    “Suus cuique attributus est error; / sed non videmus manticae quod in tergo est.”

    Quem locum Erasmus Stultitiam laudens sic secutus est:
    “At ipsi in propriis vitiis quam lippiunt et quam non vident manticam in tergo pendentem!”

    Horatius porro paulo aliter altero in libro Sermonum eandem rem posuit:
    “Dixerit insanum qui me totidem audiet atque / respicere ignoto discet pendentia tergo.”

    Omnium tamen Persius mihi saltem videtur hoc sacculorum adagio usus esse lepidissime:
    “Ut nemo in sese temptat descendere, nemo, / sed praecedenti spectatur mantica tergo!”

Leave a Reply

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

You are commenting using your WordPress.com account. Log Out / Change )

Twitter picture

You are commenting using your Twitter account. Log Out / Change )

Facebook photo

You are commenting using your Facebook account. Log Out / Change )

Google+ photo

You are commenting using your Google+ account. Log Out / Change )

Connecting to %s

%d bloggers like this: