Skip to content

De Iniustis Legibus

Friday, 26 November, 2010

Ordo non est pulsio externa facta contra societatem. Ordo est aequilibrium quod intus in ea apparet.
J. Ortega y Gasset.

Nuper fuit in universitate mea strepitus plebiscitumque propter legem quae nostra lingua dicitur ”Ley 34/2006, de Acceso a las profesiones de Abogado y Procurador” i.e. Lex qua describuntur conditiones sine quibus nemo neque causidicus neque procurator (1) devenire potest. Sic, et quamvis lex ista promulgata anno MMVI, erat ei quod nostro iure appellamus vacatio legis (sic) quinque annorum. Hac re lex ista erit apud alias anno proximo.

At cur ipsi discipuli iuris contra legem impetum faciant? Secundum videtur (enim ipse nondum legi totam) necesse erit ut ante advocatum deveniendum discipuli Magisterium faciant. Hoc modo, necesse erit ut pecunia a scholaribus solvatur ut fiant advocati, (scilicet pro lectionibus magisterii) quod numquam accidit. Videtur quod gubernatores cogitarunt bonum fuisse plures probationes et cursus agere, quia in principio persaepe causidici imperiti multa menda faciunt. At bonum proprium non sufficit.

Stultitia. Maxima stultitia, quia nos omnes vel fuimus, vel sumus vel erimus tirones, atque etiamsi interdum menda gravissima faciamus hoc numquam attinget gubernatores. Tantum est res quae pertinet ad quem causidico pecuniam solvat. Is debet considerare scientiam causidici, et sic contrahere.

Multi condiscipuli inquiunt ”Haec lex indubitate valde capitalista.” Minime vero. Est lex quae tantum corporativismum (ut dicam) significat. In vero libero mercatu, non fuerint regulae huius modi, tantum titulis universitatum collegiorumque advocati recognoscerentur. Nostra aetate, IUS EST ut OMNES causidici sese adiungant in Illustrissima (?) Collegia Advocatorum, conditio sine qua non exercere laborem non possunt. HOC NON EST LIBERTAS. Causidici modo debent pecuniam (minimam et maximam) in scriptis regularum Collegiorum accipere. HOC NON EST LIBERTAS. Hoc est CORPORATIVISMUM MEDII AEVI! Cur debet vobis causas agere qui iuri studuit? Si est homo seu peritissimus seu ignarissimus iuris, VOBIS (NOBIS quidem) erit responsabilitas.

Necesse erit pecuniam solvere, ut structuram nostram mediaevalem maneat. Ut libertas nostra contrahendi Status maneat. Quod nesciunt plerique discipuli. Qui nihil agant ad res mutandas.

Verecundia.

Notula:

(1) Procurator nuncupatur nostra lingua homo qui nuntius est inter partes et tribunalia, et qui partibus documenta afferre debet.

Advertisements
Commentaria leave one →
  1. Friday, 26 November, 2010 10:36 pm

    Recte mones. Consimiles in Italia mea trahuntur controversiae.

  2. Tuesday, 30 November, 2010 3:59 pm

    Nescio an ad corporativismum spectet hoc consilium an ad discrimen inter ordines roborandum. Nam pauperes hoc consilio (si legem recte intellego) minus valebunt causidici fieri, ut ius tantummodo apud divites mox resideat. Haud aliter res antiquas sese habuerant donec Terentilus Harsa leges in usum populi scribendas curavit et Cn. Flavius scriba et libertino patre natus actiones populo dedit, sed talis progressio rerum hodie non in pretio habetur: melius enim hodie videtur leges actionesque populo adimere, ne vulgus possit pro semet ipsum agere, ex quo possint nimis libertatis sibi vindicare. Libertas enim non nisi divitibus qui possint eam emere.

Leave a Reply

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

You are commenting using your WordPress.com account. Log Out / Change )

Twitter picture

You are commenting using your Twitter account. Log Out / Change )

Facebook photo

You are commenting using your Facebook account. Log Out / Change )

Google+ photo

You are commenting using your Google+ account. Log Out / Change )

Connecting to %s

%d bloggers like this: