Skip to content

Nova Geographia Mundi

Monday, 20 December, 2010

Herī post cēnam Circulī nostrī Latīnī Matrītēnsis (inūsitātissimē factus est coetus noster diē dominicā, semper diē sīve Veneris sīve Saturnī fīunt) cum Iosēphō et Paulō eram in tramine suburbānō, et nesciō cūr, coepīmus invenīre nōmina latīna partibus vicīsque matrītensibus.

Sīc nāta est nova geographīa Matrītī, quae forsan lūdō atque iocō erit alterīs matrītensibus lectōribusve.

Ēn novae partēs urbis:

1. Holus: Hortaleza
2. Aluctium: Aluche
3. Carabanctium: Carabanchel
4. Fōns Carrālis: Fuencarral
5. Arctūrus Numantia: Arturo Soria
6. Vallis Caseī: Vallecas
7. Via Harenāriī: Calle del Arenal
8. Forum Elipticum: Plaza Elíptica
9. Ara Vaccae: Aravaca

Et cētera…(sī Paulus vel Iosēphus hoc legit quaesō mihi dīcere alia nōmina quōrum mementus nōn sum)

Quoque alia apparuērunt, nōn locōrum, sed:

-Catēna Ontologica: Cadena Ser
-Turma Prōperātiō: Grupo Prisa
-Sēcessiō Anglica: El Corte Inglés

Scīlicet (ferē!) omnia prō lūdō facta sunt, cavē, lector. Atque cavē meās vōcālēs longās, tirō pessimus adhūc sum. Valē

Advertisements
Commentaria leave one →
  1. Monday, 20 December, 2010 1:54 am

    Quam maxime arridet nomen “Catenae Ontologicae!” Estne Catena illa in Valle Casei vincta?

    • Monday, 20 December, 2010 2:32 am

      Hahae! Minime vero, tamen apud nos catena nuncupatur etiam statio radiophonicae!

      Forsan est scriptum aptius hispanis et forsan immo potius matritensibus, quippe quod non omnes hispani sciunt nomina vicorum matritensium nostrum… Pro dolor! Indubitate in proximis scribam nugas omnibus populis aptiores!

Leave a Reply

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

You are commenting using your WordPress.com account. Log Out / Change )

Twitter picture

You are commenting using your Twitter account. Log Out / Change )

Facebook photo

You are commenting using your Facebook account. Log Out / Change )

Google+ photo

You are commenting using your Google+ account. Log Out / Change )

Connecting to %s

%d bloggers like this: