Skip to content

Mūsica diēi nātālis Christī

Saturday, 25 December, 2010

Alvarus optimum diem nātālem Christī lectōribus omnibus imō corde exoptat.

Ut interdum accidit hōc in chartaceō, prōferram vōbīs dēnuō musicam quae mihi cordī maximē est.

Hodiē, diēs praeclārissimus omnibus christiānīs, Cantāta Jōhannis Sebastiānī Bach nōmine ”Christen, ätzet diesen Tag” (BWV 63) i.e. ”Christianī, diem istum inscrībite”

Historicī musicae dīcunt tālem Cantatam compositam esse circa annum 1713, quam Bach fortassis composuit ut munus acciperet organistae ecclesiae Nostræ Dominæ Salinæ Saxoniæ, Germānia. Quidquid sit, prō certō habētur eam sonāvisse Lipsiæ annō 1723, prīmō annō compositōris apud ecclesiam Sanctī Thomæ.

Constat VII partibus (numerī nōn sine intentiōne) quae distribuntur aequē circum quartam hōc modō:

  1. Chorus
  2. Recitātiō cum violīnīs
  3. Duo
  4. Recitātiō ”sicca”, tantum cantor et continuum.
  5. Duo
  6. Recitātiō cum instrumentīs ventī
  7. Chorus

Placeat vōbīs!

Advertisements
No comments yet

Leave a Reply

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

You are commenting using your WordPress.com account. Log Out / Change )

Twitter picture

You are commenting using your Twitter account. Log Out / Change )

Facebook photo

You are commenting using your Facebook account. Log Out / Change )

Google+ photo

You are commenting using your Google+ account. Log Out / Change )

Connecting to %s

%d bloggers like this: