Skip to content

Dē coetū diēi 14 Iānuāriī

Saturday, 15 Januarius, 2011

Herī fuit ultimus conventus nostrī Circulī Latīnī Matrītensis. Noster Paulus, Michael, Ioseph argentarius, Roderīcus vallisolētānus quī novam sodālem sēcum tulit Laetitia nōmine, et ipse.

Ēvolvimus loca ē Gradus ad Parnassum ubi auctor dē gustū mūsicālī loquitur. Tālia loca ēlēgi fine librī nempe prīmīs in pāginīs dē mūsicā speculātīvā tractātur, et dē institutiōne contrapunctī…quod multīs nōn placet. Fux librō suō fabulās narrat dē gustū, quās vōbīs, amīcī latīnī, mostrābō hīc:

Aloysius: Auscultā porrō ūnum vel alterum & temeritātis, et judiciī stolidī exemplum, poenamque subsecūtam. Marsyas superbus tibīcen nimiā suī aestimātiōne Apollinem in certamen vocāre ausus, dētractā pelle temeritātis suae poenam luit. Midae Phrygiae Rēgī, quod deō Panī cum Apolline canendō certantī prīmam adiudicasset, aurēs in logitūdinem formamque asinīnam prōtractae sunt.

Adeō meminī, ille Marsyas fuit tibīcen mythologicus maximī mōmentī, et certamen dē lūdendīs instrumentīs sīc fuit: Apollō lūsit citharam eius et Marsyas tibiam publicē ante iūdicēs. Attamen, cum neutrum ē duōbus lūsōribus extitisse viderētur iūdicibus, Apollō prōposuit dē lūdendō instrumenta retrō, vel versātē. Ille peritissimus citharistēs vertit instrumentum et cecinit, attamen, cum tālia mīrābilia fīerī tibiā nōn posse, etenim sonus creātur tantum parte in superiōre tibiae, nec in tubō ipsō. Poena constitūta in eum arrogantissimum tibīcen fuit religātiō fūnibus in arborem, et dētrahere eō pelle…

Posteā fuit disputātiō dē rē grammaticā, glottologicā et philologicā an prodesset magis discere linguam per rēgulās vel per ūsum. Quia aliī dīcunt oportēre scīre praecepta, dein eīs ūtī, aliī āiunt hoc fīerī nōn posse. Nōnne dīxit noster Aristotēles nihil fuisse in intellectū quod anteā nōn fuisse in sensū?

Laetitia nostra (Circulō sine dubiō erit gaudiō) quam hūmāne tulit colloquia nostra, sed spērō illam posteā nōn capite laborasse!

Etiam ad mēnsam itinera fēcimus in mundum etimologiārum, praesertim quaerentēs originēs quarundem urbium Germāniae et haec invēnimus: Köln, sc. illa Colonia nostra Agrippina; Treier, Augusta Treverōrum; Augsburg, Augusta Vindelicōrum; Ratisbōna seu Regensburg, Castra Regina; Lugdūnum Batavōrum, quam putābam ipse fuisse Lugdunum Galliae, sed est urbs Batavicae nōmine hodiernō Leiden. Quoque ā nostrō Paulō scīvimus urbem Mannheimam vīcōs dīvīdere et litterīs et numerīs (sīcut in lūsū illō navigiōrum!) quod mihi vidēbātur sīcut cardinēs et decumānī rōmānōrum…nōnne?

Apud Fux invenitur etiam verbum ”triviālis”, quod ā triviō (trēs viae) illō mediī aeviī nōmen capit. Forsan quia maiōrēs nostrī habēbant tālēs rēs ut grammatica, rhetorica, etc, ut fundamenta omnibus scholāribus scienda…

Proximā septimānā legēmus, spērō fore, epigrammata Martiālis, bilbilitānus noster egregissimus atque notissimus in latīnitāte.

Si aliquid mōmentī ē mente ēvāsit, carī sodālēs, dīcitōte, amābō vōs.

In proximum!

Advertisements

Leave a Reply

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

You are commenting using your WordPress.com account. Log Out / Change )

Twitter picture

You are commenting using your Twitter account. Log Out / Change )

Facebook photo

You are commenting using your Facebook account. Log Out / Change )

Google+ photo

You are commenting using your Google+ account. Log Out / Change )

Connecting to %s

%d bloggers like this: