Skip to content

Dē quibusdam verbīs etimologiīsque

Sunday, 23 Januarius, 2011

Nūperrimē cēnā nostrā Circulī fuit propositum invenīre verba latīna quae nōn mūtāverant scrīpturam in linguam nostram. Hodiē, quoque, nōbīs fuerunt aliquot inventiōnēs super rēbus etimologicīs.

Verba nōn mūtāta ex latīnē in hispānicam:

-Corruptela. (Maximī mōmentī huius aetātis, namqu ferē omnēs virī nostrī pūblicānī vīdentur esse tālibus vitiīs tactī…
-Cantilēna.
-Clientela. (Etsī forsitan mūtāvit aliquid sensum, ὀρτογραφία manet.)
-Lavābō. (Id est, nōbīs loca secrēta)
-Placēbō. (I.d. φάρμακα fallacia)

Aliquot verba rara:

-Bártulos: Hispānicē dīcitur bártulos ad dēsignandās rēs sīve instrumenta cuiuslibet officium institutiōnisve. Verbō illō orīgō est ā Bartolō de Saxoferrātō, iūrisperītus glossātor atque commentātor iūris rōmānī, quippe librī eius nōmen ”Bartolī” accepērunt, unde nōbīs hodiē bártulos.
-Hígado: Etsī organum istud latīnē appellātur iēcur, linguīs rōmānīs hodiernīs dīcitur hígado nostrā, fígado (ut putō) apud lusitānōs, foie in Galliā. Cūr nōs, haerēdēs latīnitānis, nunc illō verbō ūsī sumus? Ut bene scītis, francogallī dant anseribus fīcōs, ut iēcur crescat augeatque, dein faciant cibum nōmine gentile foie gras.

Advertisements
Commentaria leave one →
  1. Sunday, 23 Januarius, 2011 10:18 am

    “Cantilēna” potius Latīnē.:)

    • Aluarus permalink*
      Monday, 24 Januarius, 2011 10:19 pm

      Castigāvī 🙂

  2. Nemo Oudeis permalink
    Sunday, 23 Januarius, 2011 6:40 pm

    Vocanturne apud ita Hispanos ut nos “Brocardi” sententiolae illae quibus iurisprudentiae fundamenta paucis verbis absolvuntur? Quod si verum est, “Brocardorum” nomen non longe videtur ab “Bartolorum” origine abesse: nam utriusque hominis docti nomen in res est impositum.

    • Aluarus permalink*
      Monday, 24 Januarius, 2011 10:21 pm

      Necesse fuit quaerere ad Vicipaediam, namque nesciēbam verbum illud. Ut vidētur exstat hispānicē ”Brocardo” ā quōdam perītō iūris canonicī germānō saeculī XI, sed mihi erat nōmen omnīnō ignōtum. Grātiās agō!

Leave a Reply

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

You are commenting using your WordPress.com account. Log Out / Change )

Twitter picture

You are commenting using your Twitter account. Log Out / Change )

Facebook photo

You are commenting using your Facebook account. Log Out / Change )

Google+ photo

You are commenting using your Google+ account. Log Out / Change )

Connecting to %s

%d bloggers like this: