Skip to content

In grammaticōs

Thursday, 27 Januarius, 2011

Magis magisque iuvat scrībere carmina pessima latīnē. Aliud in grammaticōs, quoniam sciō eōs quī doceant linguam nostram mōre translaticiō ferē inimīcōs esse.

–Exsanguēs videō tuōs amīcōs,
Forsan grammaticæ scholīs student hī.

Posterior ēditiō:

Nostra optima atque laudanda Alexandra mihi scripsit in comentariīs carmen aliud dē grammaticīs, quod nōn meret manēre tālī in parte pāginārum, sed publicē pāginā prīmā. Ecce vōbīs:

Grammaticī compōnunt turbam mīlitiae amplam
Turbantēs pācem pūblicam: prō gladiō
Ūtuntur calamō, prō ūsō ratiōnibus arctīs.
Ē grege tam abiectō quantulus esse potest.

Advertisements
Commentaria leave one →
  1. Alexandra permalink
    Thursday, 27 Januarius, 2011 10:13 pm

    Mihi quoque placet in dies, sed quam difficile est carmina componere! Conata sum hodie pangere unum, lecto tuo, disparibus numeris. Si menda continet nonnulla, optime Aluare, oculos claude 🙂

    Grammaticī compōnunt turbam mīlitiae amplam
    Turbantēs pācem pūblicam: prō gladiō
    Ūtuntur calamō, prō ūsō ratiōnibus arctīs.
    Ē grege tam abiectō quantulus esse potest.

  2. Friday, 28 Januarius, 2011 5:10 am

    At debemus semper in memoria tenere non solos grammaticos exsangues videri, sed etiam iuvenes amore deperditos quippe qui omnem spem salutis prae insaluberrimo amore sibi abiciant. Ut Naso docet: “palleat omnis amans: hic est color aptus amanti.” Indicio enim uno duo morbi agnoscuntur, et medico prudenti est φάρμακον proprio morbo idoneum dare laboranti.

    Sed forsitan parum intersit aliquando inter grammaticos et amantes ut possimus alterum ab altero prima fronte dignoscere: nam rhetoriscus quidam quam maxime umbratilis atque ad elegantiam Graecae orationis verbis Latinis adfectandam instrictus haec scripsit: “Sic amare, sic amor non honestus omnis neque omnis laude dignus, sed qui facit, nos ut honeste amemus”; adeo enim is vocularum Platonis amoenitatem et verborum venustates amabat ut per eas ad illius penetralia ipsarumque rerum pondera et dignitates pergeret. Suspicor tamen paucos grammaticos eius amore laborare.

Trackbacks

  1. In grammaticōs (II) « PRVDENTIA•ET•CVLTVRA

Leave a Reply

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

You are commenting using your WordPress.com account. Log Out / Change )

Twitter picture

You are commenting using your Twitter account. Log Out / Change )

Facebook photo

You are commenting using your Facebook account. Log Out / Change )

Google+ photo

You are commenting using your Google+ account. Log Out / Change )

Connecting to %s

%d bloggers like this: