Skip to content

Dē Virīs Illūstribus. Pars VI. Athanasius Kircher

Wednesday, 9 February, 2011

Athanasius Kircherus

 

Athanasius Kircher fuit iesuīta, polytechnus, atque poliloquēns germānus nātus Fuldæ in Germāniā annō 1601º sīve 1602º  (ipse nesciēbat) mortuus Rōmae annō 1680º. Fuit fīlius cuiusdam doctōris theologiae, et ob parum pecūniae isque volēns fīliōs perficere studia, omnēs in vītam religiōsam misit.

Humaniōra studuit scholīs iesuītīs Fuldae, et XVI annōs nātus scholīs iesuītīs semināriī Paderbornae, ubi didicit scientiam natūrālem et linguās classicās. Dēvēnit sacerdōs annō 1628º, iam sciēns graecē, hebraeē, etc. Rōmā annō 1634º dēvēnit magister et Mathematicārum, Physicae atque Orientālium Linguārum Collegiī Gregōriānī.

Iter fēcit tōtā Eurōpā, sed annō 1635º mansuit Rōmā ūsque ad mortem, praeter aliquot itinera Neapolin, Siciliam atque Melitam ut studēret volcānōs. Descendit in crater Ætnae fūnibus ad discendās prōportiōnēs interiōris montis, studuit quoque Vesuvium et Stromboli. Posthāc ēdidit in lūcem “Mundum Subterraneum” (1664-1665).

Didicit coptē atque eā ūsus est ad aperiendōs hyeroglīphōs Ægyptī, atque, etsī perperam fēcti tālia pericula, illum habēbant doctissimumlinguae antiquōrum ægyptiōrum, et sinōrum quoque, ēdēns quoque librōs descriptiōnum Sinæ. Prae linguīs quās sciēbat voluit ēdere in lūcem methodum novam secundum quam omnēs linguās discī potēbant

 

Advertisements
No comments yet

Leave a Reply

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

You are commenting using your WordPress.com account. Log Out / Change )

Twitter picture

You are commenting using your Twitter account. Log Out / Change )

Facebook photo

You are commenting using your Facebook account. Log Out / Change )

Google+ photo

You are commenting using your Google+ account. Log Out / Change )

Connecting to %s

%d bloggers like this: