Skip to content

Commentārium prō Linguā Latīnā

Monday, 2 May, 2011

Cum multī iam mē interrogāverint cūr ipse (quī iūre studeō nec philologīae, ut nōtus est) linguam latīnam nostram discerem, etiam ipse nesciēbam quid respondērem.

Nōnnūllī hominēs āiunt linguās classicās nostrās quam rēctē mentēs quadrāre. Egomet dīcō: Quomodō ergō augeātur illa logica mentis? Quoniam utraque lingua habet cāsūs et dēclinātiōnēs interdum multō difficiliōrēs linguīs europaeīs hodiernīs, meā quīdem sententiā…Discrīmen invenītur in docendī scīlicet methodō. Nōnne lingua anglica modō trānslāticiō mentēs etiam quadrāre potest? Sed nēmō studium illīus linguae incipit vertendō Shakespeare analysī… Nēmō! Quid dē germānicā? Enim habet cāsūs et dēclīnat, sed nōn discitur mōre trānslāticiō… Nōnne ea ipsa, quae tria genera habet etiam exercitāre potest?

Quid dē aliīs? Sīnicā vel Iapōnicā? Nōn distinguntur nec numerī nec genera! Et scrīptūra eārum omnīnō difficilima. Nōnne ideogrammata (quae nōn sunt nisi ideae scrīptae!) tam rēcte (vel potius rēctius) mentem exercitāre possunt? Omnis lingua ā vernaculā cuiusque nostrum aliquid differt, ut ferē semper aliquid bonī habeat discentibus (dē exercitātiōne illā loquor).

Hīs rēbus dictīs, recognoscendum esse linguam et latīnam et graecam aliter discī nōn posse nisi quasi aliās. Ut Comēnius noster: “Omnis lingua ūsū potius discitur quam praeceptīs, id est, audiendō, legendō, relegendō, imitātiōnem manū et linguā temptandō quam creberrumē”. Seu Sanctus Augustīnus in Cōnfessiōnibus: “Nam et latīna aliquandō (īnfāns utique) nūlla nōveram; et tamen advertendō didicī sine ūllō metū atque cruciātū, inter etiam blandimenda nūtrīcum, et ioca arridentium, et laetitiās alludentium. (…) nōn ā docentibus sed ā loquentibus.”

Ratiō invenītur, quia perpaucī hominēs valent loquī latīnē sine molestiā. Quam ob rem, illī modo possunt docēre quasi didicērunt: vertendō. Permultī etiam, in turre eburneā nesciunt methodōs “novās” vel Circulōs Latīnōs mundō esse.

Quā dē causā rēs lentissimē mūtantur, etsī ūsus auget. Exīstimāre doctrīnam linguae nostrae esse exercitium mentis necāre linguam est.

Advertisements
No comments yet

Leave a Reply

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

You are commenting using your WordPress.com account. Log Out / Change )

Twitter picture

You are commenting using your Twitter account. Log Out / Change )

Facebook photo

You are commenting using your Facebook account. Log Out / Change )

Google+ photo

You are commenting using your Google+ account. Log Out / Change )

Connecting to %s

%d bloggers like this: