Skip to content

De Itineribus

Sunday, 5 June, 2011

Petrus Ivanovitz Potemkin, legātus Imperium Omnium Russārum in Hispāniā
ā Petrō Carrenō Mīrandā. Saec. XVII.

 

Abhinc annīs, semper placuēre mihi historiæ itinerum europaeōrum saeculōrum XVI, XVII, et XVIII quī (ferē) tōtum orbem lustrārunt. Mīror quod illī, pessimīs curribus sīve nāvigiīs, ad fīnem mundī vel alterās partēs longinquās Eurōpae pervēnērunt.

Praecipuē itinera in Orientem, sīcut illa jēsuītārum, seu russōrum quī Siberiam usque ad Ōceanum alium, sed etiam in Eurōpā ipsā, etenim egomet interdum cum Hispāniā iter faciō mihi patria maxima mihi vidētur (sine dubiō quia habitō in mediā Hispāniā, et sīc omne iter longissimum ad mare!). Quotiescumque aspicio tabulās geōgraphicās (quae mihi maximē placent, etsī nōn illīus Mercātōris) imaginor maiōrēs nostrōs ab Ītaliā in Angliam, vel āb Hispāniā in Germāniam proficiscentēs, vel ā Germāniā in Russiam Tartariamve.

Nōnne Comenius, bohemicō genere nātus, vīxit in Angliā, Flandriā atque Sueciā? Cartesius etiam in Galliā et mortuus est in Sueciā. Noster Mariāna, tolētānus, Flandriam, Ītaliam et Galliam vīsitāvit. Leibnitius, Lipsiae nātus, Ītaliam, Galliam, Angliam et Germāniam suam lustrāvit. Noster Caramuelis, matrītēnsis Scotiam, Flandriam et Ītaliam… et ita porro.

Sed mīrae sunt etiam viae linguae latīnae, quā prīmus tractātus limitum inter Imperium Omnium Russārum et Imperium Centrāle (sc. China) scrīptus est… ā polōno et ducibus russīs et ā jēsuītīs francogallīs et lusitānīs! Etiam mīrātus sum nūper legēns symbola a nostrō Irisātō scrīpta quibus loquitur super iapōnīs linguam latīnam loquentibus!

In aeternum mīrābor tālia.

Advertisements
Commentaria leave one →
  1. Monday, 6 June, 2011 1:37 pm

    Anno 1580 in urbe Azuchi prope castrum Nobunagae conditum est a Jesuita Organtino seminarium, in quo non solum lingua latina sed etiam musica Europaea docerentur. Discipuli, ut fertur, tibiam ac clavichordum ac organum modulabantur. Ita, exempli gratia opera Antonii de Capezon eo tempore ibi audita esse putantur, tametsi non servata sunt de nominibus carminum scripta. Cum discipulus essem, his de gestis primum legi valde miratus.

    http://www.oumi-castle.net/oda_yukari/seminario.html

  2. Tuesday, 7 June, 2011 1:17 pm

    Certe itinera antiqua, sine aeroplanis nostris neque tramitibus ferreis, mirabilia sunt. Puto tempus eis hominibus non idem erat quam nobis. Vtcumque sit, fortasse hodie maior est numerus uiatorum quam tempore antiquo. In eo tempore paucissimi homines scribebant (uel etiam legebant); et nos tantummodo eos qui scripserunt nouimus, nonne?

Leave a Reply

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

You are commenting using your WordPress.com account. Log Out / Change )

Twitter picture

You are commenting using your Twitter account. Log Out / Change )

Facebook photo

You are commenting using your Facebook account. Log Out / Change )

Google+ photo

You are commenting using your Google+ account. Log Out / Change )

Connecting to %s

%d bloggers like this: