Skip to content

Dē rēbus ad graecam discendam

Sunday, 10 Julius, 2011
    “Captivae Graeciae lingua in paucorum Eruditorum memoria hodie vivit; laborandum est, ne omnino intereat linguarum pulcherrima…

         Bohuslaus BalbinusVerisimilia Humaniorum Disciplinarum,  XII, 3, 1666.

Mē ante aliquot annīs discere linguam graecam velle fateor. Vērum, ut ferē omnibus nōtum est, disciplīna linguārum classicārum languescit quasi mortua, atque difficillimum est invenīre apta hominibus qui sibi ipsīs linguam graiōrum docēre volunt. Quam ob causam, nūperrimē cōnstituī exscrībere catalogum librōrum rērumque ad discendum aptum, sīcut pāginae interrētiāles et ita porro.

Quamvis apud belgicōs aliquōs hoc cōnstituere cōnētur (hīc, in fīne), nōn exstant locī quibus linguā graecā hominēs inter sē loquantur (Etsī hīc ipse dēmōnstrāvī locōs fuisse ad latīnam loquendam) , proh dolor, solēmus latīnistae in dīversīs urbibus vīvere, atque modo restat nōbīs Rēte.

Ecce:
   1.LIBRI:
-Quī emī possunt:
Assimil Le grec Ancien (Hīc et hīc  legī potest dē illō, et gallicē et anglicē)
Ἀθήναζε Athénaze (Apud Vivārium Novum, sed nōn munere rēctē fungitur pāgina…)
-Quī in rēte sunt.
Manuductiō Hispānae Iuventūtis in Linguam Graecam (Manuductio)
Novum Testāmentum interlīneāre Graecō-latīnus Benedictī Ariae Montānī (Novum testamentum)

 2.  RĒS RĒTIĀLĒS

-Un niño griego en casa (Puer graeculus domī) http://sites.google.com/site/griegoencasa/
-Liber anglō-germānō-graecus sententiārum http://www.letsreadgreek.com/phrasebook/
-Bibliotheca Augustana (Sectio Graeca)
-Mathémata Hellenica http://tamathemata.blogspot.com/
P.S: Ante mensem nostra Alexandra etiam super istis rebus chartaceo suo scripsit, quae etiam maxime comendandae.
Advertisements

Leave a Reply

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

You are commenting using your WordPress.com account. Log Out / Change )

Twitter picture

You are commenting using your Twitter account. Log Out / Change )

Facebook photo

You are commenting using your Facebook account. Log Out / Change )

Google+ photo

You are commenting using your Google+ account. Log Out / Change )

Connecting to %s

%d bloggers like this: