Skip to content

In Grammaticos III

Saturday, 15 October, 2011

Nuperrime, postquam rixam iramque habui prae commentariis magistrorum linguae latinae, decrevi invenire an latine antiquitus (an potius antea) non locutum esse. Nam audivi magistram dicentem mihi sententiam illam a nostro Brocensi: “Qui latine garriunt corrumpunt ipsam latinitatem”

Lingua latina aliquibus nihil nisi cadaver, ruina, umbra, pulvis, cinis. At, si servanda est, cur eam discere? Ut ita dicam, si iam bonas editiones habemus auctorum classicorum romanorumque, cur discere linguas? Magis prodest sic servare in pegmatibus nostris libros latinos graecosque, ne eos tangendo, scribendo, loquendo, corrumpamus?

O stultam superbiam! O factum male! O misellam linguam! Deo gratias ipse numquam linguam latinam didici apud pessimos magistros, sed a me ipso. Et pro dolor, causam ob quam semper dolebo, nimis serum coepi studia latinitatis mea!

Quid cogitem de docentia linguarum classicarum, de aliquorum magistrorum methodis, de argumentis contra vivam latinitatem (i.e. contra latinitatem ipsam) hic legi amplius potest, neque plura scribam.

Feliciter alia tempora fuerunt, quibus licebat atque commendabatur latine loqui, sicut apud iesuitas in Ratione Studiorum:

Neque solum secabantur sententiae latinae cultro ut analysis fieret, sed etiam dictabatur latine, et ita porro:

Scilicet antea lingua latina erat lingua laudabilissima omnibusque utilis, ut patet apud nostrum Iohannem Caramuel:


Ah, sed oblitus eram. Nunc lingua latina est res scientifica ac mortua quae solum scientiâ philologicâ accedi potest. Aenigma maximum, cadaver secandum ut aliquid quam pessime discamus…!

Et quid dicam de graeca?

Eia! Vae vobis!

Advertisements
One Comment leave one →
  1. Paco permalink
    Wednesday, 23 aprilis, 2014 7:03 pm

    Tantum adiiecere volui me thesin universitatis latine conscribere volens mihi difficultates ingentes obesse. Primum sermo, quia nunquam de latine scribendi usu doctus in universitate, deinde praesidium, universitate -ut opinor- nolente, postremo editio: ubi publicetur? qui fasciculus scripta edere volet?

    Fortasse tu, qui latine bene scribis, libris aut praeceptis me iuvare possis. Adhuc litteras interretiales inter nos si vis mittere potuerimus. Haec tibi credo nota, mitto tamen: http://www.vivariumnovum.it/edizioni/index.php?option=com_content&view=article&id=160:composizione-e-versione-nelle-lingue-classiche&catid=21:libri-categoria&Itemid=66

    Incipere voluerim exercitia haud serius aestati. Scis autem de hodierno fasciculo, non “Docere” illo vivarii novi latine edito??

    Plurimam salutem ac plura nobis hic scribe!

Leave a Reply

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

You are commenting using your WordPress.com account. Log Out / Change )

Twitter picture

You are commenting using your Twitter account. Log Out / Change )

Facebook photo

You are commenting using your Facebook account. Log Out / Change )

Google+ photo

You are commenting using your Google+ account. Log Out / Change )

Connecting to %s

%d bloggers like this: