Skip to content

De Itineribus

Sunday, 5 June, 2011

Petrus Ivanovitz Potemkin, legātus Imperium Omnium Russārum in Hispāniā
ā Petrō Carrenō Mīrandā. Saec. XVII.

 

Abhinc annīs, semper placuēre mihi historiæ itinerum europaeōrum saeculōrum XVI, XVII, et XVIII quī (ferē) tōtum orbem lustrārunt. Mīror quod illī, pessimīs curribus sīve nāvigiīs, ad fīnem mundī vel alterās partēs longinquās Eurōpae pervēnērunt.

Praecipuē itinera in Orientem, sīcut illa jēsuītārum, seu russōrum quī Siberiam usque ad Ōceanum alium, sed etiam in Eurōpā ipsā, etenim egomet interdum cum Hispāniā iter faciō mihi patria maxima mihi vidētur (sine dubiō quia habitō in mediā Hispāniā, et sīc omne iter longissimum ad mare!). Quotiescumque aspicio tabulās geōgraphicās (quae mihi maximē placent, etsī nōn illīus Mercātōris) imaginor maiōrēs nostrōs ab Ītaliā in Angliam, vel āb Hispāniā in Germāniam proficiscentēs, vel ā Germāniā in Russiam Tartariamve.

Nōnne Comenius, bohemicō genere nātus, vīxit in Angliā, Flandriā atque Sueciā? Cartesius etiam in Galliā et mortuus est in Sueciā. Noster Mariāna, tolētānus, Flandriam, Ītaliam et Galliam vīsitāvit. Leibnitius, Lipsiae nātus, Ītaliam, Galliam, Angliam et Germāniam suam lustrāvit. Noster Caramuelis, matrītēnsis Scotiam, Flandriam et Ītaliam… et ita porro.

Sed mīrae sunt etiam viae linguae latīnae, quā prīmus tractātus limitum inter Imperium Omnium Russārum et Imperium Centrāle (sc. China) scrīptus est… ā polōno et ducibus russīs et ā jēsuītīs francogallīs et lusitānīs! Etiam mīrātus sum nūper legēns symbola a nostrō Irisātō scrīpta quibus loquitur super iapōnīs linguam latīnam loquentibus!

In aeternum mīrābor tālia.

Advertisements

Commentārium prō Linguā Latīnā

Monday, 2 May, 2011

Cum multī iam mē interrogāverint cūr ipse (quī iūre studeō nec philologīae, ut nōtus est) linguam latīnam nostram discerem, etiam ipse nesciēbam quid respondērem.

Nōnnūllī hominēs āiunt linguās classicās nostrās quam rēctē mentēs quadrāre. Egomet dīcō: Quomodō ergō augeātur illa logica mentis? Quoniam utraque lingua habet cāsūs et dēclinātiōnēs interdum multō difficiliōrēs linguīs europaeīs hodiernīs, meā quīdem sententiā…Discrīmen invenītur in docendī scīlicet methodō. Nōnne lingua anglica modō trānslāticiō mentēs etiam quadrāre potest? Sed nēmō studium illīus linguae incipit vertendō Shakespeare analysī… Nēmō! Quid dē germānicā? Enim habet cāsūs et dēclīnat, sed nōn discitur mōre trānslāticiō… Nōnne ea ipsa, quae tria genera habet etiam exercitāre potest?

Quid dē aliīs? Sīnicā vel Iapōnicā? Nōn distinguntur nec numerī nec genera! Et scrīptūra eārum omnīnō difficilima. Nōnne ideogrammata (quae nōn sunt nisi ideae scrīptae!) tam rēcte (vel potius rēctius) mentem exercitāre possunt? Omnis lingua ā vernaculā cuiusque nostrum aliquid differt, ut ferē semper aliquid bonī habeat discentibus (dē exercitātiōne illā loquor).

Hīs rēbus dictīs, recognoscendum esse linguam et latīnam et graecam aliter discī nōn posse nisi quasi aliās. Ut Comēnius noster: “Omnis lingua ūsū potius discitur quam praeceptīs, id est, audiendō, legendō, relegendō, imitātiōnem manū et linguā temptandō quam creberrumē”. Seu Sanctus Augustīnus in Cōnfessiōnibus: “Nam et latīna aliquandō (īnfāns utique) nūlla nōveram; et tamen advertendō didicī sine ūllō metū atque cruciātū, inter etiam blandimenda nūtrīcum, et ioca arridentium, et laetitiās alludentium. (…) nōn ā docentibus sed ā loquentibus.”

Ratiō invenītur, quia perpaucī hominēs valent loquī latīnē sine molestiā. Quam ob rem, illī modo possunt docēre quasi didicērunt: vertendō. Permultī etiam, in turre eburneā nesciunt methodōs “novās” vel Circulōs Latīnōs mundō esse.

Quā dē causā rēs lentissimē mūtantur, etsī ūsus auget. Exīstimāre doctrīnam linguae nostrae esse exercitium mentis necāre linguam est.

Dē librō latīnō quōdam

Tuesday, 12 aprilis, 2011

Etsī ipse nōn in philologiam, sed in artem bonī et aequī, ut Ulpiānus dīxerit, vīrēs meās dicārem tamen, mihimet discipulus linguārum antīquārum libuit dē methodīs sīve antīquīs sīve hodiernīs ad linguās tālēs ēdiscendās legere, et audīre.

Nōn est mīrandum igitur, quā dē causā saepē legam chartaceōs super rē didascalicā, sīc ut hīc apud Vivarium, vel hīc ad hispānōs. Quid enim sentiātur hodie dē linguārum classicārum doctrīnā?

Neque tantum dē doctrīnā ad classicās, sed ad omnēs ferē linguās quae mea interest. Multa enim discī possunt methodīs quibus discipulīs rēctē, plānē explānantur. Per aspera ad astra dīxit quīdam. Mihi vidētur nōn sufficere linguās discendō, quia ita nīl nisi ōdium corde discipulōrum creārī solet.

Quam ob rem mihi maximē libuit cum meus cārus Iosephus ostendit ultimā sessiōne Circulī Latīnī Matrītēnsis librum mī c.t. Curso Práctico de Latinidad ā magistrō Rhētoricae matrītēnse saeculī XIX.

Cuius librī, sī perītus linguae hispānicae es, benigne lector, prologum sīve prooemium tōtum LEGENDUM est sine morā, namque nārrat rēs quae sine dubiō iam mōmentī erant et quae sunt in mundō didascalicō.

Ipse numquam didicī anglicam analysi Shakespeare. Numquam didicī gallicam analysi Molière… Item, absurdum est incipere rudimenta latīnitātis ab ipsō Cicerōne.

Sed prologus mē potius hoc nārrat. Fruere!

Dē aliā scholā quā latīnē loquātur.

Monday, 21 March, 2011

Nūper nāvigāns in rēte invēnī scholam quandam belgicam quā linguam et latīnam et graecam mōre vīvō docētur. Et mīror, quoniam nōn tantum francogallicē (quod ūsitātus est in prōvinciā Valōniae) ūsa est tamquam lingua ūsūs scholae, sed etiam docent puerōs alloquī batavicē sīve potius flandricē. Posteā docent scīlicet anglicē, et classicās velūtī latīnam et graecam!

Etiam valdē mīrātus sum quod modo 375€ eurīs constet quisque mēnsis…!! Meā quīdem sententiā, quae scholae hispānae possunt et habēre locōs ubi dormiant discipulī (et tantum pecūniae constent? Scholās mūsicae habēre (Ō beātōs belgās!) Atque linguārum hodiernārum etiam? Heus, dīxerim hanc esse paradīsum!

Sed satis est, ne modo videātur praeconium, tolle atque lege!

Dē Quadragesimā

Wednesday, 9 March, 2011

Crās incipiet Quadragesima, ergā carmen hispānum saeculī XV dē initiō Quadragesimae vōbīs hodie ostendō, carī lectōrēs:

Commedāmus, bibāmus,
cantēmus, exultēmus,
quia crās ieiūnum faciēmus!

In honore Sanctī Antruejo
pinguescāmus!
Ventrōs impleāmus!
Mos est iam veterrimus
ut multum hodie commedāmus
quia crās ieiūnum faciēmus!

Ille Sanctus ōrandus est
modo nōs iuvet fāmem patientēs:
Sine mesūrā edāmus,
crās erit parum cibi!
Tam bibāmus et commedāmus
ut  excedāmus
quia crās ieiūnum faciēmus!

Bibe, Blasiī, magis tū, Benedicte,
bibant et Petrus et Florentius,
tū prior!
Conveniāmus omnēs
Bibendō dēlector!
Dā mihi, dā mihi, bibāmus,
quia crās ieiūnum faciēmus!

Dēlectēmur hodie
quoniam crās veniet mors
bibāmus, commedāmus
eāmus in pecudem.
Ne ūllam bucceam perdēmus
edendō abībimus
et crās ieiūnum faciēmus!

Dē linguā Græcā apud S.Augustīnum

Tuesday, 8 March, 2011

Hodie cum domum rediviissem post ūniversitātem, legēbam enim tramine locōs ab Aloysiō Miragliā conscrīptōs quibus dē methodō atque ratiōne docendārum linguārum antīquārum agebātur (Sc. Come (non) s’insegna il latino)

Hōc mīrābile modō invēnī locum aptissimum āb ipsō Sanctō Augustīnō Hipponēnse, ecce:

Sānē, multī (ne dīcam plerīque) sīc discunt linguās classicās nostrās. Cūr ergō eāsdem oderint cantantēs?

Mīrandum nōn est.

Dē linguæ Latīnæ institūtiōne ad Jesuītās

Saturday, 26 February, 2011

Nūperrimē legēbam librum c. t. Ratiō atque Institūtiō Studiōrumm Societātis Iesū quō numerantur magistrī, quae doctrīnae docērī debeant, quemadmodum rēs fierī. Itaque, ipse discipulus Artis Rhetoricae in ūniversitāte, quaesīvī an essent institūtiōnes de rē Rhetoricā.

Mīrī sacerdōtēs quī cūrābant dē Cicerōne hōc modō:

Etiam:

Pro dolor, magistrī hodiernī neglēgunt ipsam latīnitātem.